30

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;
Quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.5
Eheu quid faciant, dic, homines cuive habeant fidem?
Certe tute iubebas animam tradere, inique, me
Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
Ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.10
Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

本诗格律是greater Asclepiadean。

Alfene,Alfenus(阿尔费努斯的呼格)。阿尔费努斯是卡图卢斯的一位朋友,身份不明。

Amorem(原形amor,“爱”)这里应当指广义的爱——友谊。有学者试图证明阿尔费努斯在卡图卢斯与莱斯比娅的恋情中起了穿针引线的作用,当这段关系陷入困境时,却不肯帮助卡图卢斯。但这种解释比较牵强,也没有证据。

Fides(“忠诚”)大写表示人格化。在古希腊和古罗马诗歌中,抽象概念常常拟人化。

健忘的阿尔费努斯,你对不起忠诚的伙伴,
你如此冷酷,竟已不再怜悯你温良的朋友?
竟不惮欺骗我,出卖我,难道你如此善变?
欺骗者的行为悖逆伦理,神都不会接受,
你却毫不在意,在我陷入困厄时抛弃了我。5
啊,你说,人能做什么,人还能相信谁?
不义的人,是你让我把心托付给你,没错,
是你领我进爱的门,仿佛里面是我的堡垒。
现在,你却退了出来,信誓旦旦的承诺
还未兑现,就已随风吹卷,随云雾逝去。10
你或许忘了,可是神记得,“忠诚”记得,
她迟早会让你懊悔,懊悔你犯下的错误。

article Nav