67

O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
     Salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
     Olim, cum sedes ipse senex tenuit,
Quamque ferunt rursus gnato servisse maligne,5
     Postquam es porrecto facta marita sene.
Dic agedum nobis, quare mutata feraris
     In dominum veterem deseruisse fidem.
“Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
     Culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,10
Nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
     Verum est ius populi: ianua quicque facit,
Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
     Ad me omnes clamant, ‘Ianua, culpa tua est.’”
Non istuc satis est uno te dicere verbo,15
     Sed facere ut quivis sentiat et videat.
“Qui possum? Nemo quaerit nec scire laborat.”
     Nos volumus; nobis dicere ne dubita.
“Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
     Falsum est. Non illam vir prior attigerit,20
Languidior tenera cui pendens sicula beta
     Numquam se mediam sustulit ad tunicam:
Sed pater illius gnati violasse cubile
     Dicitur et miseram conscelerasse domum,
Sive quod impia mens caeco flagrabat amore,25
     Seu quod iners sterili semine natus erat
Ut quaerendus is unde foret nervosius illud,
     Quod posset zonam solvere virgineam.”
Egregium narras mira pietate parentem,
     Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.30
“Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
     Brixia Cycneae supposita speculae,
Flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
     Brixia, Veronae mater amata meae,
Sed de Postumio et Corneli narrat amore,35
     Cum quibus illa malum fecit adulterium.
Dixerit hic aliquis, ‘Quid? Tu istaec, ianua, nosti,
     Cui numquam domini limine abesse licet,
Nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
     Tantum operire soles aut aperire domum?’40
Saepe illam audivi furtiva voce loquentem
     Solam cum ancillis haec sua flagitia,
Nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
     Speraret nec linguam esse nec auriculam.
Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo45
     Nomine, ne tollat rubra supercilia.
Longus homo est, magnas cui lites intulit olim
     Falsum mendaci ventre puerperium.”

本诗格律是哀歌双行体。第66首是头发的独白,第67首却是叙述者与一扇门之间的对话。这首诗融合了古罗马民间色情流言和舞台喜剧的传统。

Balbo,主格Balbus(巴尔布斯),这对父子中父亲的名字。

Caecilio,主格Caecilius(凯奇利乌斯),这对父子中儿子的名字。

Brixia(布里克西亚,今Brescia),意大利北部的一个城市。

Cycneae(原形Cycneus),从Cycnus(齐克努斯)变来的形容词。齐克努斯是里古利亚(Liguria)的国王,后来变成了天鹅。“齐克努斯瞭望塔”,所指不详。这句话原文难以确定,此处采用的是Garrison(1989)的版本。Merrill(1893)版作Brixia chinea suppositum specula,Owen(1893)版作Brixia Chineae supposita speculae。

Mella(梅拉河),维罗纳附近的一条河。

Postumio(原形Postumius),从Postumus(波斯图姆斯,身份不详)变来的形容词。

Corneli,Cornelius(科尔内利乌斯,身份不详)的属格。

Rubra supercilia,“红色的眉毛”,表示愤怒。

第48行,这个女人谎称怀上怀上他的孩子,并把他告上法庭。

啊,一位温柔的男子和他父亲的慰藉,
     你好,愿朱庇特以神的善意保佑你,
门,他们说你曾尽心为巴尔布斯工作,
     当时是那位老人掌管着整座房子;
他们说,自从老人进棺材,儿子成家,5
     你对少主人的态度却远远不够恭敬。
快告诉我们,你为什么有这样的变化,
     为什么背弃了你往日对主人的忠心。
“这不是我的错(愿我能让现在的主人
     凯奇利乌斯满意),虽然大家都这么说,10
任何人都没法在我身上挑出任何毛病。
     可这是人们的权利:把坏事全推给我。
不管他们发现什么事情做得不太好,
     所有人都会冲我嚷,‘门,是你的错。’”
这么简单几句话,我们还是不甚明了,15
     再解释一下,好让大家知道真相如何。
“怎么可能?没人问我,也没人肯调查。”
     我们肯,别犹豫,把实情告诉我们。
“那我就讲啦。一开始他们说的就是谎话,
     她不是处女,先碰她的也不是她男人。20
他的小匕首吊在那儿,简直比甜菜还软,
     从头到尾就没有顶起过腰间的衣服:
可是儿子的床据说却让父亲占了先,
     他的罪让这个可怜的家装满了烂污。
或者是因为盲目的欲望在淫邪的心里25
     燃烧,或者是因为儿子种不出后代,
无计可施,只好找人替自己履行职司,
     借他更强壮的物事解开处女的腰带。”
你所讲的真是最令人称奇的家庭情分,
     最杰出的父亲,竟尿在儿子裤裆里。30
“齐克努斯瞭望塔下的布里克西亚城
     宣称她所知道的远不止这一件丑事。
(金色的梅拉河平静地穿过她的土地,
     布里克西亚,我钟爱的维罗纳的母亲,)
她还知道波斯图姆斯和科尔内利乌斯,35
     新娘和他们之间也有可耻的绯闻。
有人可能要反驳我,‘什么?门,这些
     你竟然都知道?你从来都不可以
离开主人的门槛,也不可以偷听谈话,
     只能固定在门楣下面,时开时闭!’40
可是我经常听到她低声谈论她的孽缘,
     一个人对着身边的女仆们滔滔不绝,
我刚才提到的名字就在其中,显然,
     她以为我既没有舌头,也没耳朵。
此外,她还说起一个人,但我不愿45
     点他的名,我怕他竖起红色的眉毛。
他个子很高,曾被她卷进一桩大案,
     她说自己怀孕了,当然,这是圈套。”

article Nav