Pedicabo ego vos et irrumabo
Aureli pathice et cinaede Furi,
Qui me ex versiculis meis putastis,
Quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam5
Ipsum, versiculos nihil necesse est;
Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi ac parum pudici,
Et quod pruriat incitare possunt,
Non dico pueris, sed his pilosis10
Qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod milia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis?
Pedicabo ego vos et irrumabo.
Notes
Translation
我一定要用阳具惩罚你们,
奥勒里、弗里,活该被蹂躏!
竟然怀疑起我纯洁的人品,
就因为我的诗充满了柔情。
虔诚的诗人自己是该无邪,5
但他的作品却根本不必;
真正有机巧、有风味的诗
反而应柔媚些,放纵些,
能催动读者蛰伏的欲火,
我不是指年轻人,而是指10
小腹僵硬的毛茸茸的老家伙。
你们,因为读到我数不清的
吻,就以为我不是个男人?
我一定要用阳具惩罚你们。