Vergil, Aeneid IV 504-521

At rēgīna, pyrā penetrālī in sēde sub aurās

ērēctā ingentī taedīs atque īlice sectā,505

intenditque locum sertīs et fronde corōnat

fūnereā; super exuviās ēnsemque relictum

effigiemque torō locat haud ignāra futūrī.

Stant ārae circum et crīnīs effūsa sacerdōs

ter centum tonat ōre deōs, Erebumque Chaosque510

tergeminamque Hecatēn, tria virginis ōra Diānae.

Sparserat et laticēs simulātōs fontis Avernī,

falcibus et messae ad lūnam quaeruntur aēnīs

pūbentēs herbae nigrī cum lacte venēnī;

quaeritur et nāscentis equī dē fronte revulsus515

et mātrī praereptus amor.

Ipsa molā manibusque piīs altāria iūxtā

ūnum exūta pedem vinclīs, in veste recīnctā,

testātur moritūra deōs et cōnscia fātī

sīdera; tum, sī quod nōn aequō foedere amantīs520

cūrae nūmen habet iūstumque memorque, precātur.

那女王只见王居最深处,一拢硕大的柴堆

耸立于光天之下,全是松枝和切下的柳条,                    505

她则给房屋周围挂起花环,在顶上添置

葬仪的树叶冠,又把他留在身后的宝剑、

信物和肖像放在床上,对筹划心知肚明。

一圈神坛树立在周围,披头散发的祭司

大声召唤三百神明,有厄瑞玻斯和卡俄斯、                    510

三重身的赫卡忒和三重面的处女狄安娜。

她洒起假装是从阿维努斯泉取来的清水,

又找来在月色之下由铜镰刀收割来的、

被黑毒药如牛乳般滋养得茁壮的仙草;

还有那从刚出生的马驹额头上取来的、                            515

它母亲给割下的春药。

 

她亲自用忠诚的双手服下了祭祀的圣餐,

在神坛边一只脚脱了鞋,也解开了衣带;

她一心求死,求诸神和知晓命运的群星

做此见证,然后无论哪位神明天上有知,                        520

且掌管被不公离弃的爱人,她就向他祈祷。

article Nav