Vergil, Aeneid IV 198-218

Hic Hammōne satus raptā Garamantide nymphā

templa Iovī centum lātīs immānia rēgnīs,

centum ārās posuit vigilemque sacrāverat ignem,200

excubiās dīvum aeternās, pecudumque cruōre

pingue solum et variīs flōrentia līmina sertīs.

Isque āmēns animī et rūmōre accēnsus amārō

dīcitur ante ārās media inter nūmina dīvum

multa Iovem manibus supplex ōrāsse supīnīs:205

'Iuppiter omnipotēns, cui nunc Maurūsia pictīs

gēns epulāta torīs Lēnaeum lībat honōrem,

aspicis haec? an tē, genitor, cum fulmina torquēs

nēquīquam horrēmus, caecīque in nūbibus ignēs

terrificant animōs et inānia murmura miscent?210

Fēmina, quae nostrīs errāns in fīnibus urbem

exiguam pretiō posuit, cui lītus arandum

cuique locī lēgēs dedimus, cōnūbia nostra

reppulit ac dominum Aenēān in rēgna recēpit.

Et nunc ille Paris cum sēmivirō comitātū,215

Maeoniā mentum mitrā crīnemque madentem

subnexus, raptō potitur: nōs mūnera templīs

quippe tuīs ferimus fāmamque fovēmus inānem.'

那王是阿蒙神强暴的伽拉曼提斯女仙所生,

广阔疆土中立起一百座巨大的朱庇特神庙,

又立起一百台由不息的火焰净化的祭坛                            200

作为众神永恒的守护,而羊群的鲜血净化

油润的土地、各式花环点缀门槛繁花绽放。

据说苦涩的传言激得他头脑发昏,在这里,

在祭坛前、在众神的灵气所环绕的所在,

他两手掌心朝天,对着朱庇特一遍遍祈求:                    205

 

「无所不能的朱庇特啊,毛鲁西亚的民族

在彩床上宴饮,向你奠下勒奈乌斯的荣誉——

你可看到这些?当父亲你投下雷霆的时候,

我们白白地颤抖,难道重云中恐吓心灵的

烈火竟瞎了眼,混响的轰鸣其实空洞无物?                    210

那个女人,她流浪到我们的国土,只要求

小小的城邦作为奖赏,是我把海滩赐她

耕种,让她就地行权,她却将我的婚约

拒斥,反而把埃涅阿斯请进国中认为主公。

而现在这个帕里斯和他称不上男人的同伙,                    215

下巴上系着迈俄尼亚的头巾,滴水的头发

缠在脑后,却能大肆洗劫:而我们把供品

带到你的神庙里,尊崇的原来只是个空名。」

article Nav