Vergil, Aeneid IV 238-278

Dīxerat. Ille patris magnī pārēre parābat

imperiō; et prīmum pedibus tālāria nectit

aurea, quae sublīmem ālīs sīve aequora suprā240

seu terram rapidō pariter cum flāmine portant.

Tum virgam capit: hāc animās ille ēvocat Orcō

pallentēs, aliās sub Tartara trīstia mittit,

dat somnōs adimitque, et lūmina morte resignat.

Illā frētus agit ventōs et turbida trānat245

nūbila. Iamque volāns apicem et latera ardua cernit

Atlantis dūrī caelum quī vertice fulcit,

Atlantis, cīnctum adsiduē cui nūbibus ātrīs

pīniferum caput et ventō pulsātur et imbrī,

nix umerōs īnfūsa tegit, tum flūmina mentō250

praecipitant senis, et glaciē riget horrida barba.

Hīc prīmum paribus nītēns Cyllēnius ālīs

cōnstitit; hinc tōtō praeceps sē corpore ad undās

mīsit avī similis, quae circum lītora, circum

piscōsōs scopulōs humilis volat aequora iūxtā.255

Haud aliter terrās inter caelumque volābat

lītus harēnōsum ad Libyae, ventōsque secābat

māternō veniēns ab avō Cyllēnia prōlēs.

Ut prīmum ālātīs tetigit māgālia plantīs,

Aenēān fundantem arcēs ac tēcta novantem260

cōnspicit. Atque illī stellātus iäspide fulvā

ēnsis erat Tyriōque ārdēbat mūrice laena

dēmissa ex umerīs, dīves quae mūnera Dīdō

fēcerat, et tenuī tēlās discrēverat aurō.

Continuō invādit: 'Tū nunc Karthāginis altae265

fundāmenta locās pulchramque uxōrius urbem

exstruis? heu, rēgnī rērumque oblīte tuārum!

Ipse deum tibi mē clārō dēmittit Olympō

rēgnātor, caelum et terrās quī nūmine torquet,

ipse haec ferre iubet celerēs mandāta per aurās:270

Quid struis? aut quā spē Libycīs teris ōtia terrīs?

Sī tē nūlla movet tantārum glōria rērum

[nec super ipse tuā mōlīris laude labōrem,]

Ascanium surgentem et spēs hērēdis Iǖlī

respice, cui rēgnum Ītaliae Rōmānaque tellūs275

dēbētur.' Tālī Cyllēnius ōre locūtus

mōrtālēs vīsūs mediō sermōne relīquit

et procul in tenuem ex oculīs ēvānuit auram.

一席话完毕,墨丘利则准备好传达伟大的

父亲的旨意;他先把镀金的凉鞋系在双脚,

这鞋有如翅膀让他飞翔于天穹和汪洋之上,                    240

也同样载着他遍行大地,犹如一道疾风。

然后他握住长杖:他用这杖从俄耳科召出

惨白的魂灵,又送另一些到悲惨的塔塔罗斯,

用它使人入睡或醒来、开启死人的眼睛。

他就凭借着这杖调起天风,渡过翻卷的                            245

层云,飞翔间认出了耐劳的阿特拉斯的

巅峰和崎岖的山侧,其山尖支撑着天庭——

正是那位阿特拉斯,乌云不间断地缭绕

他青松密布的头顶,他被狂风暴雨拍打,

从天而降的白雪遮盖了两肩,河流冲过                            250

苍老的颏下,荆棘般的胡子凝结着冰霜。

光彩照人的屈尔勒涅之神乘着平衡的双翼,

先驻足于此,再从这里纵身一跃,直朝

海涛冲下,犹如一只翱翔在岸边、环绕着

群鱼出没的岬石、又贴近海面的小小飞鸟。                    255

就好像这样,他在陆地和天空之间飞翔,

朝向利比亚铺满金沙的海岸,切开天风——

那屈尔勒涅之子从外祖父的身边降临。

 

只见他生翼的脚踝一触到地上的茅屋,

就看到给高塔奠基、将房屋整饬一新的                            260

埃涅阿斯佩带着黄宝石如繁星闪烁的

宝剑,推罗紫染的羊毛披风光彩夺目

披落于双肩,那正是富有的狄多所制的

礼物,纤柔的金丝织成的细网清晰可辨。

他立刻上前说:「你竟给崇高的迦太基                            265

奠基、为妻子造起她美丽的城市来了?

唉,你这人忘记了王国和自己的责任!

众神之君亲自派我从耀眼的奥林匹斯

来到你身旁,他的威力可以扭转乾坤,

是他命令我穿过疾风,传达这条旨意:                            270

你在做什么?在利比亚的国度浪掷光阴

有什么出息?要是光辉伟业不能打动你,                        272

你快看茁壮的阿斯卡纽斯、希望的继承人                        274

伊乌路斯,由他来统治意大利和罗马大地                        275

是应有之义。」屈尔勒涅之神这样说着,

话还没有结束,就离开了凡人的视线,

从两眼前飘去,消逝在渺远的清风之中。

article Nav