Vergil, Aeneid IV 416-436

'Anna, vidēs tōtō properārī lītore circum:

undique convēnēre; vocat iam carbasus aurās,

puppibus et laetī nautae imposuēre corōnās.

Hunc ego sī potuī tantum spērāre dolōrem,

et perferre, soror, poterō. Miserae hoc tamen ūnum420

exsequere, Anna, mihī; sōlam nam perfidus ille

tē colere, arcānōs etiam tibi crēdere sēnsūs;

sōla virī mollīs aditūs et tempora nōrās.

Ī, soror, atque hostem supplex adfāre superbum:

Nōn ego cum Danaīs Trōiānam exscindere gentem425

Aulide iūrāvī classemve ad Pergama mīsī,

nec patris Anchīsae cinerem Mānīsve revellī:

cūr mea dicta negat dūrās dēmittere in aurīs?

Quō ruit? Extrēmum hoc miserae det mūnus amantī:

exspectet facilemque fugam ventōsque ferentīs.430

Nōn iam coniugium antīquum, quod prōdidit, ōrō,

nec pulchrō ut Latiō careat rēgnumque relinquat:

tempus ināne petō, requiem spatiumque furōrī,

dum mea mē victam doceat fortūna dolēre.

Extrēmam hanc ōrō veniam (miserēre sorōris),435

quam mihi cum dederit cumulātam morte remittam.'

「安娜,你看那海滩上下一片忙碌景象,

人群从四面八方聚集,船帆已呼唤起轻风,

水手们满怀欣喜地给船尾佩戴上花冠。

我如果之前能够预见到这么大的痛苦,

妹妹啊,自然也能承受它。但有一件事                            420

请你为苦命的我效劳,安娜:那负心人

只爱护你一个,还向你袒露了内心的隐秘,

只有你知道适合接近他、说服他的时机。

去,妹妹,放低身价,告诉那倨傲的客人,

我既没有和希腊人一同灭绝特洛伊的子民,                    425

也没有在奥利斯命令舰队往珀耳加蒙行进,

也没有惊扰到父亲安喀塞斯的灰烬或魂灵:

为什么他却不肯让残忍的双耳听我的话?

他急着去哪呢?让他给悲惨的爱人这最后

一件礼物:等待方便的航行和顺遂的风。                        430

故时的婚约,他已经放弃,我也不再祈求,

也不让他失去美丽的拉提昂,抛却王权。

我只求无所事事的时光、平息欲火的空闲,

让我的命运教会自己经历挫败后如何伤悲。

我就求这最后一件事——请怜悯你的姐姐——                435

他要是应允,我就在死时加倍地偿还他。」

article Nav