Vergil, Aeneid IV 105-128

Ollī (sēnsit enim simulātā mente locūtam,105

quō rēgnum Ītaliae Libycās āverteret ōrās)

sīc contrā est ingressa Venus: 'Quis tālia dēmēns

abnuat aut tēcum mālit contendere bellō?

sī modo quod memorās factum fortūna sequātur.

Sed Fātīs incerta feror, sī Iuppiter ūnam110

esse velit Tyriīs urbem Trōiāque profectīs,

miscērīve probet populōs aut foedera iungī.

Tū coniūnx, tibi fās animum temptāre precandō.

Perge, sequar.' Tum sīc excēpit rēgia Iūnō:

'Mēcum erit iste labor. Nunc quā ratiōne quod īnstat115

cōnfierī possit, paucīs (adverte) docēbō.

Vēnātum Aenēās ūnāque miserrima Dīdō

in nemus īre parant, ubi prīmōs crāstinus ortūs

extulerit Tītān radiīsque retēxerit orbem.

Hīs ego nigrantem commixtā grandine nimbum,120

dum trepidant ālae saltūsque indāgine cingunt,

dēsuper īnfundam et tonitrū caelum omne ciēbō.

Diffugient comitēs et nocte tegentur opācā:

spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem

dēvenient. Aderō et, tua sī mihi certa voluntās,125

cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō.

hic Hymenaeus erit.' Nōn adversāta petentī

adnuit atque dolīs rīsit Cytherēa repertīs.

可维纳斯察觉到她这一番话是装模作样,                        105

为的是把意大利的王国搬到利比亚的海边,

于是她迈进一步反击道:「失去理智的人

才会拒绝你,而甘愿跟你在战场上角逐——

如果你说的办法能受哪怕一分机运的垂青。

但我承担命运,难以自行抉择:只要朱庇特                    110

愿意让推罗人和特洛伊人共同建一座城池,

只要他准许两支子民混合、奠下约定就行。

你作为妻子,理应去恳求、刺探他的心思。

你去,我随后跟来。」

 

                                    天后朱诺这样答道:

「这项任务就交给我。转过身来,此事                            115

用什么方法完成,我现在简要地教给你。

埃涅阿斯和那可怜人狄多要一起去打猎,

一等到明天提坦动身升起来,光辉广布、

再度覆盖寰宇之时,就准备往森林里去。

而我就让那泛出墨色的云雾夹杂着冰雹——                    120

正当喧闹的骑兵和猎手们围起林地的时候,

从他们上空倾盆灌下,再让周天响起巨雷。

同伴们将四散而去,被浓密的黑暗笼罩:

这时女王狄多和那特洛伊人将进入同一个

山洞。我会到场,如果你确定允许我做主,                    125

我将宣布他们互为忠贞的夫妻,结为连理。

这就算是婚礼。」屈忒瑞娅女神并不反对,

她点点头,又因为看穿诡计而笑出了声。

article Nav