Vergil, Aeneid IV 31-53

Anna refert: 'Ō lūce magis dīlēcta sorōrī,

sōlane perpetuā maerēns carpēre iuventā

nec dulcēs nātōs Veneris nec praemia nōris?

Id cinerem aut Mānēs crēdis cūrāre sepultōs?

Estō: aegram nūllī quondam flexēre marītī,35

nōn Libyae, nōn ante Tyrō; dēspectus Iärbās

ductōrēsque aliī, quōs Āfrica terra triumphīs

dīves alit: placitōne etiam pugnābis amōrī?

Nec venit in mentem quōrum cōnsēderis arvīs?

Hinc Gaetūlae urbēs, genus īnsuperābile bellō,40

et Numidae īnfrēnī cingunt et inhospita Syrtis;

hinc dēserta sitī regiō lātēque furentēs

Barcaeī. Quid bella Tyrō surgentia dīcam

germānīque minās?

Dīs equidem auspicibus reor et Iūnōne secundā45

hunc cursum Īliacās ventō tenuisse carīnās.

Quam tū urbem, soror, hanc cernēs, quae surgere rēgna

coniugiō tālī! Teucrum comitantibus armīs

Pūnica sē quantīs attollet glōria rēbus!

Tū modo posce deōs veniam, sacrīsque litātīs50

indulgē hospitiō causāsque innecte morandī,

dum pelagō dēsaevit hiems et aquōsus Orīōn,

quassātaeque ratēs, dum nōn tractābile caelum.'

安娜回答道:「哦,比日光还亲的姐姐啊,

你难道要永远孤独地哀悼,直到青春逝去,

也不要温柔的孩子、不领略维纳斯的奖赏?

你觉得这对坟中的死灰和鬼魂有什么好处?

请看:过去你守寡,从没有追求者让你动心,                35

在利比亚,或以前的推罗;你蔑视伊阿巴斯

和其他领袖,他们都由战功赫赫的非洲大地

所哺育——但连心甘情愿的爱你也拒斥吗?

你可曾考虑过,现在你住的是谁家的地盘?

这边包围着战无不胜的部族、盖图拉人的城市,            40

放荡不羁的努米底亚人和虎视眈眈的叙耳提斯;

那边是荒漠干渴的王国,以及远近肆虐的

巴耳凯人。还用我提醒你从推罗出兵、来自

你兄长的威胁?

我真心认为,是托众神的厚爱和朱诺作福,                    45

伊利昂的船舶才顺风守住通往这里的航线。

姐姐啊,你可看见,多么壮丽的城市与王权

从这次结合中冉冉升起!有透刻人的武器

相伴随,布匿的荣光将达成何等的伟业!

我正要请你祈求天神,别吝惜神圣的牺牲,                    50

而是要在盛情招待的同时编出滞留的理由——

趁着寒冬和多雨的猎户星座在大海上作乱,

船只都震动不停,趁着天气依然变幻莫测。」

article Nav