Vergil, Aeneid IV 279-295

At vērō Aenēās aspectū obmūtuit āmēns,

arrēctaeque horrōre comae et vōx faucibus haesit.280

Ārdet abīre fugā dulcēsque relinquere terrās,

attonitus tantō monitū imperiōque deōrum.

Heu Quid agat? Quō nunc rēgīnam ambīre furentem

audeat adfātū? Quae prīma exōrdia sūmat?

Atque animum nunc hūc celerem nunc dīvidit illūc285

in partēsque rapit variās perque omnia versat.

Haec alternantī potior sententia vīsa est:

Mnēsthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,

classem aptent tacitī sociōsque ad lītora cōgant,

arma parent et quae rēbus sit causa novandīs290

dissimulent; sēsē intereā, quandō optima Dīdō

nesciat et tantōs rumpī nōn spēret amōrēs,

temptātūrum aditūs et quae mollissima fandī

tempora, quis rēbus dexter modus. Ōcius omnēs

imperiō laetī pārent et iussa facessunt.295

    埃涅阿斯见这真实不虚,惊得张口结舌,

    浑身汗毛在惊惧中竖起,话音堵在喉头。                        280

    他急切地想逃之夭夭,离开这甘美的国度,

    因为来自天神的警醒和命令有如当头棒喝。

    唉,他该做什么呢?他怎敢造访热恋中的

    女王,又怎么对她解释?他该从何说起呢?

    而现在他的脑中一会儿这样,一会儿那样,                    285

    设想了各种可能,来回思量了所有的手段。

    在他看来,这种办法要比其余的都更可靠:

    他叫谟涅斯忒亚斯、色耳革斯图斯和健壮的

    色瑞斯图斯悄悄备好船,让同伴在岸边集合,

    武器都准备就绪,对他们改弦更张的缘由                        290

    不露风声;至于他自己,因为最善良的狄多

    还蒙在鼓里,料不到这样的爱情会戛然而止,

    他就要试着接近她,找到最为温柔的、适合

    讲话的时机,使出灵巧的话术。大家听罢

    无不欣然从命,雷厉风行地执行了指令。                        295

    article Nav