Vergil, Aeneid IV 1-30

At rēgīna gravī iamdūdum saucia cūrā

vulnus alit vēnīs et caecō carpitur ignī.

Multa virī virtūs animō multusque recursat

gentis honōs; haerent īnfīxī pectore vultūs

verbaque nec placidam membrīs dat cūra quiētem.5

Postera Phoebēā lūstrābat lampade terrās

ūmentemque Aurōra polō dīmōverat umbram,

cum sīc ūnanimam adloquitur male sāna sorōrem:

'Anna soror, quae mē suspēnsam īnsomnia terrent!

Quis novus hic nostrīs successit sēdibus hospes,10

quem sēsē ōre ferēns, quam fortī pectore et armīs!

Crēdō equidem, nec vāna fidēs, genus esse deōrum.

Dēgenerēs animōs timor arguit. Heu, quibus ille

iactātus fātīs! Quae bella exhausta canēbat!

Sī mihi nōn animō fīxum immōtumque sedēret15

nē cui mē vinclō vellem sociāre iugālī,

postquam prīmus amor dēceptam morte fefellit;

sī nōn pertaesum thalamī taedaeque fuisset,

huic ūnī forsan potuī succumbere culpae.

Anna (fatēbor enim) miserī post fāta Sychaeī20

coniugis et sparsōs frāternā caede penātēs

sōlus hic īnflexit sēnsūs animumque labantem

impulit. Agnōscō veteris vestīgia flammae.

Sed mihi vel tellūs optem prius īma dehīscat

vel pater omnipotēns adigat mē fulmine ad umbrās,25

pallentēs umbrās Erebō noctemque profundam,

ante, pudor, quam tē violō aut tua iūra resolvō.

Ille meōs, prīmus quī mē sibi iūnxit, amōrēs

abstulit; ille habeat sēcum servetque sepulcrō.'

Sic effāta sinum lacrimīs implēvit obortīs.30

话说那女王早早地就为深重的依恋所创,

她的血液滋养着伤口,被盲目的火吞噬。

英雄的各项美德在她脑海中回旋,还有

他族人的种种功绩;他的音容在心中盘桓

难以磨灭,相思使得四肢无法安然静卧。                        5

等到福玻斯的长明灯将四方大地都点亮,

奥罗拉已将酝酿湿气的暗影从天顶移开,

那快失去理智的人向同心同德的姊妹说:

「安娜妹妹,我满心焦虑,失眠令我惊惧;

是什么样的不速之客迈到了我们的家里,                        10

他的面庞多么英俊,胸膛和武备何等强大!

我真心相信,绝非凭空臆断:他是天神所生。

可怯懦是灵魂低贱的证明。唉!他是如何

被命运驱来赶去,他叙说的战争竟如此结局!

要不是我内心中已植下了坚定不移的念头,                    15

禁止我向往和任何人再次系结婚配的枷锁——

因我被最初的爱人离弃,由死神骗进了圈套;

要不是我已经对新婚庆典的火炬满心反感,

我很可能会因为这个人而屈服,犯下过错!

安娜,我老实说,自从命运将可怜的丈夫                        20

叙开乌斯夺走,自从我兄弟仇杀、家园残破,

只有这个人打动了我的感官,搅起我日渐

消沉的灵魂。我现在认出过去爱火的痕迹!

但我宁愿堕入大地最深处张开的血盆大口,

或让万能的天父用雷霆把我打入虚影之界、                    25

惨白的鬼影和化不开的暗夜所居的厄勒波斯,

也不想玷污我的节操,或者放松我的誓言。

那第一个和我结为连理的人,他已经带走

我的爱情;就让他带去,在墓穴里呵护吧。」

这么一边说着,她涌泉般的泪水溢满了胸口。                30

article Nav