Sermonum 2. 8

Vt Nasidieni iuvit te cena beati?
Nam mihi quaerenti convivam dictus heri illic
de medio potare die. ‘Sic, ut mihi numquam
in vita fuerit melius.’ Da, si grave non est,
quae prima iratum ventrem placaverit esca.5
‘In primis Lucanus aper leni fuit Austro
captus, ut aiebat cenae pater; acria circum
rapula, lactucae, radices, qualia lassum
pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ut sublatis puer alte cinctus acernam10
gausape purpureo mensam pertersit et alter
sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
posset cenantes offendere, ut Attica virgo
cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.15
Hic erus, “Albanum, Maecenas, sive Falernum
te magis adpositis delectat, habemus utrumque.”’
Divitias miseras! Sed quis cenantibus una,
Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.
‘Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,20
si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras;
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
ridiculus totas simul absorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,25
indice monstraret digito—nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus aves, conchylia, pisces,
longe dissimilem noto celantia sucum—
ut vel continuo patuit, cum passeris atque
ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.30
Post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
audieris melius. Tum Vibidius Balatroni
“Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti;”
et calices poscit maiores. Vertere pallor35
tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
potores, vel quod male dicunt liberius vel
fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota
Vibidius Balatroque secutis omnibus; imi40
convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
Affertur squillas inter murena natantes
in patina porrecta. Sub hoc erus “Haec gravida,” inquit,
“capta est, deterior post partum carne futura.
His mixtum ius est: oleo quod prima Venafri45
pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
vino quinquenni, verum citra mare nato,
dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non
hoc magis ullum aliud; —pipere albo, non sine aceto,
quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.50
Erucas virides, inulas ego primus amaras
monstravi incoquere; illutos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat.”
Interea suspensa graves aulaea ruinas
in patinam fecere, trahentia pulveris atri55
quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
sensimus, erigimur: Rufus posito capite, ut si
filius immaturus obisset, flere. Quis esset
finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum60
tolleret: “Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te deus? Vt semper gaudes illudere rebus
humanis!” Varius mappa compescere risum
vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
“Haec est condicio vivendi,” aiebat, “eoque65
responsura tuo numquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
sollicitudine districtum, ne panis adustus,
ne male conditum ius adponatur, ut omnes
praecincti recte pueri comptique ministrent!70
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
adversae nudare solent, celare secundae.”
Nasidienus ad haec: “Tibi di quaecumque preceris,75
commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis;”
et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
stridere secreta divisos aure susurros.’
Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
redde age quae deinceps risisti. ‘Vibidius dum80
quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
emendaturus fortunam; deinde secuti85
mazonomo pueri magno discerpta ferentes
membra gruis sparsi sale multo, non sine farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae,
et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto90
vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
suaves res, si non causas narraret earum et
naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia adflasset peior serpentibus Afris.’95

Horizontal Tabs

article Nav