Sermonum 2. 3

‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod, vini somnique benignus,
nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo5
dic aliquid dignum promissis! Incipe! Nil est.
culpantur frustra calami, immeritusque laborat
iratis natus paries dis atque poetis.
Atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
si vacuum tepido cepisset villula tecto.10
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere, miser! Vitanda est improba Siren
desidia, aut quidquid vita meliore parasti15
ponendum aequo animo.’ Di te, Damasippe, deaeque
verum ob consilium donent—tonsore. Sed unde
tam bene me nosti? ‘Postquam omnis res mea Ianum
ad medium fracta est, aliena negotia curo,
excussus propriis. Olim nam quaerere amabam,20
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
quid sculptum infabre, quid fusum durius esset;
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus
cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale25
imposuere mihi cognomen compita.’ Novi,
et miror morbi purgatum te illius. ‘Atqui
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisve dolore,
ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.’30
Dum ne quid simile huic, esto ut libet. ‘O bone, ne te
frustrere; insanis et tu stultique prope omnes,
si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
solatus iussit sapientem pascere barbam35
atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam, male re gesta cum vellem mittere operto
me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis
te quicquam indignum! Pudor” inquit “te malus angit,
insanos qui inter vereare insanus haberi.40
Primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te solo,
nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
autumat. Haec populos, haec magnos formula reges,45
excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare
desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
insano posuere. Velut silvis, ubi passim
palantes error certo de tramite pellit,
ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique50
error, sed variis illudit partibus: hoc te
crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,
qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignes,
ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;55
alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes
per medios fluviosque ruentis: clamet amica
mater, honesta soror, cum cognatis, pater, uxor,
‘Hic fossa est ingens, hic rupes maxima, serva!’
non magis audierit quam Fufius ebrius olim,60
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
‘Mater, te appello’ clamantibus. Huic ego volgus
errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo:
integer est mentis Damasippi creditor? Esto.65
‘Accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam,
tune insanus eris, si acceperis? an magis excors
reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio; non est satis; adde Cicutae
nodosi tabulas centum, mille adde catenas:70
effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Cum rapies in ius malis ridentem alienis,
fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor.
Si male rem gerere insani est, contra bene sani,
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli75
dictantis quod tu numquam rescribere possis.
Audire atque togam iubeo componere, quisquis
ambitione mala aut argenti pallet amore,
quisquis luxuria tristive superstitione
aut alio mentis morbo calet; huc propius me,80
dum doceo insanire omnes vos ordine, adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris;
nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro,
ni sic fecissent, gladiatorum dare centum85
damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
frumenti quantum metit Africa. ‘Sive ego prave
seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi.’ Credo
hoc Staberi prudentem animum vidisse. ‘Quid ergo
sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo90
heredes voluit? ’ Quoad vixit, credidit ingens
pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
forte minus locuples uno quadrante perisset,
ipse videretur sibi nequior; omnes enim res,
virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris95
divitiis parent; quas qui construxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus. Sapiensne? Etiam, et rex,
et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum
speravit magnae laudi fore. Quid simile isti
Graecus Aristippus? Qui servos proicere aurum100
in media iussit Libya, quia tardius irent
propter onus segnes. Vter est insanior horum?
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
nec studio citharae nec musae deditus ulli,105
si scalpra et formas non sutor, nautica vela
aversus mercaturis, delirus et amens
undique dicatur merito. Qui discrepat istis
qui nummos aurumque recondit, nescius uti
compositis, metuensque velut contingere sacrum?110
Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc
audeat esuriens dominus contingere granum,
ac potius foliis parcus vescatur amaris;
si positis intus Chii veterisque Falerni115
mille cadis—nihil est: tercentum milibus—acre
potet acetum; age, si et stramentis incubet, unde-
octoginta annos natus, cui stragula vestis,
blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
nimirum insanus paucis videatur, eo quod120
maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
dis inimice senex, custodis? Ne tibi desit?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
unguere si caules oleo meliore caputque125
coeperis impexa foedum porrigine? Quare,
si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
undique? Tun’ sanus? Populum si caedere saxis
incipias servosve tuos quos aere pararis,
insanum te omnes pueri clamentque puellae:130
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
incolumi capite es? Quid enim? Neque tu hoc facis Argis,
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente,
ac non ante malis dementem actum Furiis quam135
in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
Quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
non Pyladen ferro violare aususve sororem
Electran, tantum maledicit utrique, vocando140
hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres145
iam circum loculos et claves laetus ovansque
curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis
excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
effundi saccos nummorum, accedere plures
ad numerandum; hominem sic erigit. Addit et illud,150
‘Ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
‘Men’ vivo?’ ‘Vt vivas, igitur, vigila, hoc age.’ ‘Quid vis?’
‘Deficient inopem venae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.
Tu cessas? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzae.’155
‘Quanti emptae?’ ‘Parvo.’ ‘Quanti, ergo?’ ‘Octussibus.’ ‘Eheu!
Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
Quisnam igitur sanus? Qui non stultus. Quid avarus?
Stultus et insanus. Quid, si quis non sit avarus,
continuo sanus? Minime. Cur, Stoice? Dicam.160
Non est cardiacus (Craterum dixisse putato)
hic aeger. Recte est igitur surgetque? Negabit,
quod latus aut renes morbo temptentur acuto.
Non est periurus neque sordidus: immolet aequis
hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:165
naviget Anticyram. Quid enim differt, barathrone
dones quidquid habes, an numquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
antiquo censu, gnatis divisse duobus
fertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatis170
ad lectum: ‘Postquam te talos, Aule, nucesque
ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
extimui, ne vos ageret vesania discors,
tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.175
Quare per divos oratus uterque Penates
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
Praeterea ne vos titillet gloria, iure
iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve180
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in Circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis?
Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,185
astuta ingenuum volpes imitata leonem!’
‘Ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?’
‘Rex sum.’ ‘Nil ultra quaero plebeius.’ ‘Et aequam
rem imperito; ac si cui videor non iustus, inulto
dicere quod sentit permitto.’ ‘Maxime regum,190
di tibi dent capta classem redducere Troia!
Ergo consulere et mox respondere licebit?’
‘Consule.’ ‘Cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens servatis clarus Achivis?
Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,195
per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?’
‘Mille ovium insanus morti dedit, inclutum Vlixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
‘Tu, cum pro vitula statuis dulcem Aulide gnatam
ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa,200
rectum animi servas?’ ‘Quorsum?’ ‘Insanus quid enim Aiax
fecit, cum stravit ferro pecus? Abstinuit vim
uxore et gnato; mala multa precatus Atridis,
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.’
‘Verum ego, ut haerentes adverso litore naves205
eriperem, prudens placavi sanguine divos.’
‘Nempe tuo, furiose.’ ‘Meo, sed non furiosus.’
Qui species alias veri scelerisque tumultu
permixtas capiet, commotus habebitur, atque
stultitiane erret nihilum distabit an ira.210
Aiax immeritos cum occidit desipit agnos:
cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,
stas animo, et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,
huic vestem, ut gnatae, paret, ancillas paret, aurum,215
Rufam aut Pusillam appellet, fortique marito
destinet uxorem, interdicto huic omne adimat ius
praetor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? Si quis gnatam pro muta devovet agna,
integer est animi? Ne dixeris. Ergo ubi prava220
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age, luxuriam et Nomentanum arripe mecum;
vincet enim stultos ratio insanire nepotes.225
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
unguentarius, ac Tusci turba impia vici,
cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
mane domum veniant. Quid tum? Venere frequentes.230
Verba facit leno: ‘Quidquid mihi, quidquid et horum
cuique domi est, id crede tuum, et vel nunc pete vel cras.’
Accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus:
‘In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
cenem ego; tu pisces hiberno ex aequore verris;235
segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer!
Sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
unde uxor media currit de nocte vocata.’
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto240
diluit insignem bacam: qui sanior ac si
illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
nequitia et nugis pravorum et amore gemellum,
luscinias soliti impenso prandere coemptas,245
quorsum abeant? Sanin’ creta, an carbone notandi?
Aedificare casas, plostello adiungere mures,
ludere par impar, equitare in harundine longa,
si quem delectet barbatum, amentia verset.
Si puerilius his ratio esse evincet amare,250
nec quicquam differre utrumne in pulvere, trimus
quale prius, ludas opus, an meretricis amore
sollicitus plores, quaero, faciasne quod olim
mutatus Polemon, ponas insignia morbi,
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille255
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est impransi correptus voce magistri?
Porrigis irato puero cum poma, recusat:
‘Sume, catelle!’ negat; si non des, optet: amator
exclusus qui distat, agit ubi secum eat an non,260
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
invisis foribus? ‘Nec nunc, cum me vocet ultro,
accedam, an potius mediter finire dolores?
Exclusit; revocat: redeam? Non, si obsecret.’ Ecce
servus, non paulo sapientior: ‘O ere, quae res265
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non volt. In amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec si quis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si270
insanire paret certa ratione modoque.’
Quid? Cum, Picenis excerpens semina pomis,
gaudes si cameram percusti forte, penes te es?
Quid? Cum balba feris annoso verba palato,
aedificante casas qui sanior? Adde cruorem275
stultitiae, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? An commotae crimine mentis
absolves hominem, et sceleris damnabis eundem,
ex more imponens cognata vocabula rebus?280
Libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et ‘Vnum’
(‘quid tam magnum?’ addens), ‘unum me surpite morti,
dis etenim facile est!’ orabat; sanus utrisque
auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,285
exciperet dominus cum venderet. Hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
‘Iuppiter, ingentes qui das adimisque dolores,’
mater ait pueri menses iam quinque cubantis,
‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo290
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.’ Casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
quone malo mentem concussa? Timore deorum.”295
Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico
arma dedit, posthac ne compellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet, atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.’
Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,300
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? Ego nam videor mihi sanus.
‘Quid? Caput abscissum manibus cum portat Agave
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’
Stultum me fateor (liceat concedere veris),305
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio? ‘Accipe: primum
aedificas, hoc est, longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
corpore maiorem rides Turbonis in armis310
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
An quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tantum dissimilem, et tanto certare minorem?
Absentis ranae pullis vituli pede pressis,
unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens315
belua cognatos eliserit. Illa rogare:
“Quantane, num tantum,” sufflans se, “magna fuisset?”
“Maior dimidio.” “Num tantum?” Cum magis atque
se magis inflaret, “Non, si te ruperis,” inquit,
“par eris.” Haec a te non multum abludit imago.320
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino;
quae si quis sanus fecit, sanus facis et tu.
Non dico horrendam rabiem—’ Iam desine! ‘Cultum
maiorem censu—’ Teneas, Damasippe, tuis te.
‘Mille puellarum, puerorum mille furores—’325
O maior tandem parcas, insane, minori!

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: