Sermonum 2. 1

Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid
composui, pars esse putat, similesque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,
quid faciam praescribe. ‘Quiescas.’ Ne faciam, inquis,5
omnino versus? ‘Aio.’ Peream male, si non
optimum erat; verum nequeo dormire. ‘Ter uncti
transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude10
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.’ Cupidum, pater optime, vires
deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
aut labentis equo describit volnera Parthi.15
‘Attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ Haud mihi dero,
cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.20
‘Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!’
Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
accessit fervor capiti numerusque lucernis;25
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim30
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,35
missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis40
vagina tectus; quem cur destringere coner,
tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum,
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
qui me commorit (‘melius non tangere!’ clamo),45
flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
grande malum Turius, si quid se iudice certes.
Vt quo quisque valet suspectos terreat, utque50
imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos:55
sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu Mors atris circumvolat alis,
dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
quisquis erit vitae, scribam, color. ‘O puer, ut sis60
vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus
frigore te feriat.’ Quid, cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis componere carmina morem
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui65
duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello
famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.70
Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me75
cum magnis vixisse invita fatebitur usque
invidia, et fragili quaerens illidere dentem
offendet solido, —nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis. ‘Equidem nihil hinc diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti80
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.’ Esto, si quis mala; sed bona si quis
iudice condiderit laudatus Caesare? si quis
opprobriis dignum latraverit, integer ipse?85
‘Solventur risu tabulae, tu missus abibis.’

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: