Sermonum 1. 5

Egressum magna me accepit Aricia Roma
hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi
differtum nautis cauponibus atque malignis.
hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos5
praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
indico bellum, cenantes haud animo aequo
exspectans comites. Iam nox inducere terris
umbras et caelo diffundere signa parabat;10
tum pueri nautis, pueris convicia nautae
ingerere: ‘Huc appelle!’ ‘Trecentos inseris!’ ‘Ohe,
iam satis est!’ Dum aes exigitur, dum mula ligatur,
tota abit hora; mali culices ranaeque palustres
avertunt somnos; absentem cantat amicam15
multa prolutus vappa nauta atque viator
certatim; tandem fessus dormire viator
incipit, ac missae pastum retinacula mulae
nauta piger saxo religat stertitque supinus.
Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem20
sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat; quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Milia tum pransi tria repimus atque subimus25
impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus30
illinere. Interea Maecenas advenit atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
linquimus, insani ridentes praemia scribae,35
praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque40
occurrunt, animae quales neque candidiores
terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim iucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quae villula, tectum45
praebuit, et parochi quae debent ligna salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,50
quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores et quo patre natus uterque
contulerit lites. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti55
ad pugnam venere. Prior Sarmentus: ‘Equi te
esse feri similem dico.’ Ridemus, et ipse
Messius ‘Accipio,’ caput et movet. ‘O, tua cornu
ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum
sic mutilus minitaris?’ At illi foeda cicatrix60
saetosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat;
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad haec: Donasset iamne catenam65
ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
nilo deterius dominae ius esse: rogabat
denique, cur umquam fugisset, cui satis una
farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
Prorsus iucunde cenam producimus illam.70
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
paene macros arsit dum turdos versat in igni;
nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Volcano summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cenam servosque timentes75
tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos
ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,80
udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert
intentum veneri; tum immundo somnia visu
nocturnam vestem maculant ventremque supinum.85
Quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
signis perfacile est: venit vilissima rerum
hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
callidus ut soleat umeris portare viator:90
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna
qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
carpentes iter et factum corruptius imbri.95
Postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis
iratis exstructa dedit risusque iocosque,
dum flamma sine tura liquescere limine sacro
persuadere cupit. Credat Iudaeus Apella,100
non ego; namque deos didici securum agere aevum,
nec, si quid miri faciat natura, deos id
tristes ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: