Sermonum 1. 4

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae,
atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.5
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;10
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte: nam ut multum, nil moror. —Ecce,
Crispinus minimo me provocat: ‘Accipe, si vis,
accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,15
custodes; videamus uter plus scribere possit.’
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras,
usque laborantes dum ferrum molliat ignis,20
ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
delatis capsis et imagine, cum mea nemo
scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plures
culpari dignos. Quemvis media elige turba:25
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat;
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
vespertina tepet regio; quin per mala praeceps30
fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.
‘Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico;35
et quodcumque semel chartis illeverit, omnes
gestiet a furno redeuntes scire lacuque
et pueros et anus.’  Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas,
excerpam numero; neque enim concludere versum  40
dixeris esse satis, neque si quis scribat, uti nos,
sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Idcirco quidam comoedia necne poema  45
esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
differt sermoni, sermo merus.  ‘At pater ardens
saevit, quod meretrice nepos insanus amica
filius uxorem grandi cum dote recuset,  50
ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
noctem cum facibus.’  numquid Pomponius istis
audiret leviora, pater si viveret?  Ergo
non satis est puris versum perscribere verbis,
quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem  55
quo personatus pacto pater.  His, ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
posterius facias, praeponens ultima primis,
non, ut si solvas ‘Postquam Discordia taetra  60
belli ferratos postes portasque refregit,’
invenias etiam disiecti membra poetae.
Hactenus haec: alias iustum sit necne poema,
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
suspectum genus hoc scribendi.  Sulcius acer  65
ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, 
magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Vt sis tu similis Caeli Birrique latronum,  
non ego sim Capri neque Sulci; cur metuas me?  70
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli:
nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet.  In medio qui
scripta foro recitent sunt multi, quique lavantes:  75
suave locus voci resonat conclusus.  Inanes
hoc iuvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
tempore num faciant alieno.  ‘Laedere gaudes,’
inquit, ‘et hoc studio pravus facis.’  Vnde petitum
hoc in me iacis?  Est auctor quis denique eorum,  80
vixi cum quibus?  ‘Absentem qui rodit, amicum
qui non defendit, alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non visa potest, commissa tacere
qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.’85
Saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,  90
infesto nigris; ego si risi, quod ineptus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
lividus et mordax videor tibi?  Mentio si quae
de Capitolini furtis iniecta Petilli
te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:  95
‘Me Capitolinus convictore usus amicoque
a puero est, causaque mea permulta rogatus
fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe;  
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
fugerit.’  Hic nigrae sucus lolliginis, haec est 100
aerugo mera.  Quod vitium procul afore chartis,
atque animo prius, ut si quid promittere de me
possum aliud vere, promitto.  Liberius si
dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,  105
ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque
viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
‘Nonne vides Albi ut male vivat filius utque
Baius inops?  Magnum documentum ne patriam rem110
perdere quis velit.’  A turpi meretricis amore
cum deterreret: ‘Scetani dissimilis sis.’
Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
possem: ‘Deprensi non bella est fama Treboni,’
aiebat.  ‘Sapiens, vitatu quidque petitu115
sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
traditum ab antiquis morem servare tuamque,
dum custodis eges, vitam famamque tueri
incolumem possum; simul ac duraverit aetas
membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me  120
formabat puerum dictis; et sive iubebat
ut facerem quid: ‘Habes auctorem, quo facias hoc,’
unum ex iudicibus selectis obiciebat;
sive vetabat: ‘An hoc inhonestum et inutile factu
necne sit addubites, flagret rumore malo cum  125
hic atque ille?’  Avidos vicinum funus ut aegros  
exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit,
sic teneros animos aliena opprobria saepe
absterrent vitiis.  Ex hoc ego, sanus ab illis
perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis  130
ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc
largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
porticus excepit, desum mihi.  ‘Rectius hoc est.’ 
‘Hoc faciens vivam melius.’  ‘Sic dulcis amicis135
occurram.’  ‘Hoc quidam non belle; numquid ego illi
imprudens olim faciam simile?’  Haec ego mecum
compressis agito labris; ubi quid datur oti,
illudo chartis.  Hoc est mediocribus illis
ex vitiis unum; cui si concedere nolis,  140
multa poetarum veniet manus auxilio quae
sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: