Sermonum 1. 3

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
ut numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant. Sardus habebat
ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
si peteret per amicitiam patris atque suam, non5
quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
usque ad mala citaret ‘Io Bacche!’ modo summa
voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui
currebat fugiens hostem, persaepe velut qui10
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo, ‘Sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus,
quamvis crassa, queat.’ Deciens centena dedisses15
huic parco, paucis contento, quinque diebus
nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat. Nil fuit unquam
sic impar sibi. —Nunc aliquis dicat mihi: ‘Quid tu?
nullane habes vitia?’ Immo alia et fortasse minora.20
Maenius absentem Novium cum carperet, ‘Heus tu,’
quidam ait, ‘ignoras te, an ut ignotum dare nobis
verba putas?’ ‘Egomet mi ignosco,’ Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,25
cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra
evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
‘Iracundior est paulo, minus aptus acutis
naribus horum hominum; rideri possit eo quod30
rusticius tonso toga defluit, et male laxus
in pede calceus haeret.’ At est bonus, ut melior vir
non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim35
natura aut etiam consuetudo mala; namque
neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur: amatorem quod amicae
turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae:40
vellem in amicitia sic erraremus, et isti
errori nomen virtus posuisset honestum.
Ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
si quod sit vitium non fastidire; strabonem
appellat paetum pater, et pullum, male parvus45
si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus; illum
balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur. Ineptus
et iactantior hic paulo est: concinnus amicis50
postulat ut videatur. At est truculentior atque
plus aequo liber: simplex fortisque habeatur.
Caldior est: acres inter numeretur. Opinor,
haec res et iungit, iunctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque55
sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
nobiscum vivit? multum demissus homo: illi
tardo cognomen, pingui damus. Hic fugit omnes
insidias nullique malo latus obdit apertum,
cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris60
invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
aut tacitum impellat quovis sermone? ‘Molestus;65
communi sensu plane caret,’ inquimus. Eheu,
quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,
cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce70
(si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
si volet; hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
postulat, ignoscet verrucis illius; aequum est
peccatis veniam poscentem reddere rursus.75
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus80
semesos pisces tepidumque ligurrierit ius,
in cruce suffigat, Labeone insanior inter
sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus85
odisti, et fugis, ut Rusonem debitor aeris,
qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
mercedem aut nummos undeunde extricat, amaras
porrecto iugulo historias captivus ut audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum90
Evandri manibus tritum deiecit; ob hanc rem,
aut positum ante mea quia pullum in parte catini
sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit, aut si
prodiderit commissa fide sponsumve negarit?95
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant
cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant
atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter100
unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
donec verba, quibus voces sensusque notarent,
nominaque invenere; dehinc absistere bello,
oppida coeperunt munire et ponere leges,105
ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
causa; sed ignotis perierunt mortibus illi,
quos venerem incertam rapientes more ferarum
viribus editior caedebat, ut in grege taurus.110
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
dividit ut bona diversis, fugienda petendis;
nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque115
qui teneros caules alieni fregerit horti,
et qui nocturnus sacra divom legerit. Adsit
regula, peccatis quae poenas irroget aequas,
ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire120
verbera, non vereor, cum dicas esse pares res
furta latrociniis, et magnis parva mineris
falce recisurum simili te, si tibi regnum
permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
et sutor bonus et solus formosus et est rex,125
cur optas quod habes? ‘Non nosti quid pater,’ inquit,
‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens.’ Qui?
‘Vt, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni130
abiecto instrumento artis clausaque taberna,
tonsor erat: sapiens operis sic optimus omnis
est opifex solus, sic rex.’ Vellunt tibi barbam
lascivi pueri; quos tu nisi fuste coerces,
urgeris turba circum te stante miserque135
rumperis et latras, magnorum maxime regum!
Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum
rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum
praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,140
inque vicem illorum patiar delicta libenter,
privatusque magis vivam te rege beatus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: