Epodon 2

‘Beatus ille qui procul negotiis,
    ut prisca gens mortalium,
paterna rura bobus exercet suis
    solutus omni faenore,
neque excitatur classico miles truci,5
    neque horret iratum mare,
forumque vitat et superba civium
    potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
    altas maritat populos,10
aut in reducta valle mugientium
    prospectat errantes greges,
inutilesque falce ramos amputans
    feliciores inserit,
aut pressa puris mella condit amphoris,15
    aut tondet infirmas oves;
vel, cum decorum mitibus pomis caput
    autumnus agris extulit,
ut gaudet insitiva decerpens pira,
    certantem et uvam purpurae,20
qua muneretur te, Priape, et te, pater
    Silvane, tutor finium.
Libet iacere modo sub antiqua ilice,
    modo in tenaci gramine;
labuntur altis interim ripis aquae,25
    queruntur in silvis aves,
frondesque lymphis obstrepunt manantibus,
    somnos quod invitet leves.
At cum tonantis annus hibernus Iovis
    imbres nivesque comparat,30
aut trudit acres hinc et hinc multa cane
    apros in obstantes plagas,
aut amite levi rara tendit retia,
    turdis edacibus dolos,
pavidumque leporem et advenam laqueo gruem35
    iucunda captat praemia.
Quis non malarum quas amor curas habet
    haec inter obliviscitur?
Quodsi pudica mulier in partem iuvet
    domum atque dulces liberos,40
Sabina qualis aut perusta solibus
    pernicis uxor Apuli,
sacrum vetustis exstruat lignis focum
    lassi sub adventum viri,
claudensque textis cratibus laetum pecus45
    distenta siccet ubera,
et horna dulci vina promens dolio
    dapes inemptas adparet;
non me Lucrina iuverint conchylia
    magisve rhombus aut scari,50
si quos Eois intonata fluctibus
    hiems ad hoc vertat mare;
non Afra avis descendat in ventrem meum,
    non attagen Ionicus
iucundior quam lecta de pinguissimis55
    oliva ramis arborum,
aut herba lapathi prata amantis et gravi
    malvae salubres corpori,
vel agna festis caesa Terminalibus,
    vel haedus ereptus lupo.60
Has inter epulas ut iuvat pastas oves
    videre properantes domum,
videre fessos vomerem inversum boves
    collo trahentes languido,
positosque vernas, ditis examen domus,65
    circum renidentes Lares!’
Haec ubi locutus faenerator Alfius,
    iam iam futurus rusticus,
omnem redegit Idibus pecuniam;
    quaerit Kalendis ponere.70

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: