Epodon 16

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
    suis et ipsa Roma viribus ruit,
quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
    minacis aut Etrusca Porsenae manus,
aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer5
    novisque rebus infidelis Allobrox,
nec fera caerulea domuit Germania pube
    parentibusque abominatus Hannibal,
impia perdemus devoti sanguinis aetas
    ferisque rursus occupabitur solum.10
Barbarus heu cineres insistet victor et urbem
    eques sonante verberabit ungula,
quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini
    (nefas videre) dissipabit insolens.
Forte quid expediat communiter aut melior pars15
    malis carere quaeritis laboribus.
Nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum
    velut profugit exsecrata civitas
agros atque lares patrios habitandaque fana
    apris reliquit et rapacibus lupis,20
ire pedes quocumque ferent, quocumque per undas
    Notus vocabit aut protervus Africus.
Sic placet, an melius quis habet suadere? Secunda
    ratem occupare quid moramur alite?
Sed iuremus in haec: ‘simul imis saxa renarint25
    vadis levata, ne redire sit nefas;
neu conversa domum pigeat dare lintea quando
    Padus Matina laverit cacumina,
in mare seu celsus procurrerit Appenninus,
    novaque monstra iunxerit libidine30
mirus amor, iuvet ut tigres subsidere cervis
    adulteretur et columba miluo,
credula nec ravos timeant armenta leones
    ametque salsa levis hircus aequora.’
Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces35
    eamus omnis exsecrata civitas,
aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
    inominata perpremat cubilia.
Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
    Etrusca praeter et volate litora.40
Nos manet Oceanus circumvagus; arva beata
    petamus, arva divites et insulas,
reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
    et imputata floret usque vinea,
germinat et numquam fallentis termes olivae45
    suamque pulla ficus ornat arborem,
mella cava manant ex ilice, montibus altis
    levis crepante lympha desilit pede.
Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae
    refertque tenta grex amicus ubera,50
nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
    neque intumescit alta viperis humus;
nulla nocent pecori contagia, nullius astri61
    gregem aestuosa torret impotentia.
Pluraque felices mirabimur, ut neque largis53
    aquosus Eurus arva radat imbribus,
pinguia nec siccis urantur semina glaebis,55
    utrumque rege temperante caelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,
    neque impudica Colchis intulit pedem,
non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
    laboriosa nec cohors Vlixei:60
Iuppiter illa piae secrevit litora genti,63
    ut inquinavit aere tempus aureum;
aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum65
    piis secunda vate me datur fuga.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: