Epodon 13

Horrida tempestas caelum contraxit et imbres
    nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc silüae
Threicio Aquilone sonant. Rapiamus, Amici,
    occasionem de die dumque virent genua
et decet, obducta solvatur fronte senectus.5
    Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
    reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea
    levare diris pectora sollicitudinibus,10
nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
    ‘Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
    findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,
unde tibi reditum certo subtemine Parcae15
    rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
    deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.’

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: