Epistularum 2. 3

Humano capiti cervicem pictor equinam
iungere si velit et varias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
spectatum admissi risum teneatis, amici?5
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem, cuius velut aegri somnia vanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. ‘Pictoribus atque poetis
quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.’10
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
sed non ut placidis coeant immitia, non ut
serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
purpureus, late qui splendeat, unus et alter15
adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis aquae per amoenos ambitus agros
aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes20
navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit
institui, currente rota cur urceus exit?
Denique sit quod vis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
decipimur specie recti: brevis esse laboro,25
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
qui variare cupit rem prodigialiter unam,
delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum.30
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et ungues
exprimet et molles imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,35
non magis esse velim, quam pravo vivere naso,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
quid valeant umeri: cui lecta potenter erit res,40
nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat;
hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.45
In verbis etiam tenuis cautusque serendis
dixeris egregie, notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
fingere cinctutis non exaudita Cethegis50
continget, dabiturque licentia sumpta pudenter;
et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent, parce detorta: quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
Vergilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca55
si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? Licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
Vt silvae foliis pronos mutantur in annos,60
prima cadunt, ita verborum vetus interit aetas,
et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque, sive receptus
terra Neptunus classes Aquilonibus arcet
regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis65
vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque70
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero monstravit Homerus.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,75
post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,80
alternis aptum sermonibus, et populares
vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
et pugilem victorem et equum certamine primum
et iuvenum curas et libera vina referre.85
Descriptas servare vices operumque colores
cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult.
Indignatur item privatis ac prope socco90
dignis carminibus narrari cena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
iratusque Chremes tumido delitigat ore;
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri95
Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia verba,
si curat cor spectantis tetigisse querela.
Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto,
et, quocumque volent, animum auditoris agunto.100
Vt ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
humani vultus; si vis me flere, dolendum est
primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum105
vultum verba decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram,
aut ad humum maerore gravi deducit et angit;110
post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum divusne loquatur an heros,
maturusne senex an adhuc florente iuventa115
fervidus, et matrona potens, an sedula nutrix,
mercatorne vagus, cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.
Scriptor honoratum si forte reponis Achillem,120
impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scaenae committis, et audes125
personam formare novam, servetur ad imum
qualis ab incepto processerit et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
rectius Iliacum carmen deducis in actus,
quam si proferres ignota indictaque primus.130
Publica materies privati iuris erit, si
non circa vilem patulumque moraberis orbem,
nec verbo verbum curabis reddere fidus
interpres, nec desilies imitator in artum,
unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex,135
nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim
‘Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.’
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:140
"Dic mihi Musa virum, captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum vidit et urbes.’
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;145
nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo.
Semper ad eventum festinat et in medias res
non secus ac notas, auditorem rapit, et quae
desperat tractata nitescere posse, relinquit;150
atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi.
si plausoris eges aulaea manentis et usque
sessuri, donec cantor ‘Vos plaudite’ dicat,155
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus colludere et iram
colligit ac ponit temere et mutatur in horas.160
Imberbus iuvenis, tandem custode remoto,
gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,
cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus provisor, prodigus aeris,
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.165
Conversis studiis aetas animusque virilis
quaerit opes et amicitias, inservit honori,
commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,170
vel quod res omnes timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,175
multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
mandentur iuveni partes pueroque viriles;
semper in adiunctis aevoque morabmtur aptis.
Aut agitur res in scaenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem,180
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
digna geri promes in scaenam, multaque tolles
ex oculis quae mox narret facundia praesens,
ne pueros coram populo Medea trucidet,185
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor neu sit quinto productior actu
fabula, quae posci vult et spectanda reponi.190
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
inciderit: nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile
defendat, neu quid medios intercinat actus
quod non proposito conducat et haereat apte.195
Ille bonis faveatque et consilietur amice,
et regat iratos et amet peccare timentes;
ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;
ille tegat commissa, deosque precetur et oret,200
ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco vincta, tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
adspirare et adesse choris erat utilis atque
nondum spissa nimis complere sedilia flatu,205
quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
et frugi castusque verecundusque, coibat.
Postquam coepit agros extendere victor et urbes
latior amplecti murus vinoque diurno
placari Genius festis impune diebus,210
accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;215
sic etiam fidibus voces crevere severis
et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
utiliumque sagax rerum et divina futuri
sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,220
mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
incolumi gravitate iocum temptavit eo, quod
illecebris erat et grata novitate morandus
spectator, functusque sacris et potus et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces225
conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas,
aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.230
Effutire leves indigna tragoedia versus,
ut festis matrona moveri iussa diebus,
intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;235
nec sic enitar tragico dfiferre colori,
ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis240
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant, me iudice, Fauni,
ne velut innati triviis ac paene forenses245
aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam,
aut immunda crepent ignominiosaque dicta:
offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
nec si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,
aequis accipiunt animis donantve corona.250
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit
nomen iambeis cum senos redderet ictus,
primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
tardior ut paulo graviorque veniret ad aures,255
spondeos stabiles in iura paterna recepit
commodus et patiens, non ut desede secunda
cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
in scaenam missos cum magno pondere versus260
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poemata iudex,
et data Romanis venia est indigna poetis.
Idcircone vager scribamque licenter? An omnes265
visuros peccata putem mea, tutus et intra
spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
nocturna versate manu, versate diurna.
At vestri proavi Plautinos et numeros et270
laudavere sales, nimium patienter utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
scimus inurbanum lepido seponere dicto,
legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae275
dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,
quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc, personae pallaeque repertor honestae,
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
et docuit magnumque loqui nitique cothurno.280
Successit vetus his comoedia, non sine multa
laude, sed in vitium libertas excidit et vim
dignam lege regi: lex est accepta chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poetae;285
nec minimum meruere decus vestigia Graeca
ausi deserere et celebrare domestica facta,
vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
quam lingua Latium si non offenderet unum290
quemque poetarum limae labor et mora. Vos, O
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
multa dies et multa litura coercuit atque
praesectum deciens non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte295
credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
non barbam; secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
si tribus Anticyris caput insanabile nunquam300
tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata. Verum
nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum
reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi:305
munus et officium nil scribens ipse docebo,
unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons.
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,310
verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
partes in bellum missi ducis: ille profecto315
reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque iubebo
doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
fabula nullius veneris sine pondere et arte,320
valdius oblectat populum meliusque moratur,
quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem325
discunt in partes centum diducere. ‘Dicat
filius Albini: si de quincunce remota est
uncia, quid superat? Poteras dixisse.’ ‘Triens.’ ‘Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?’
‘Semis.’ An, haec animos aerugo et cura peculi330
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poetae
aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
335 Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta335
percipiant animi dociles teneantque fideles;
omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
ne, quodcumque volet, poscat sibi fabula credi,
neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.340
Centuriae seniorum agitant expertia frugis;
celsi praetereunt austera poemata Ramnes:
omne tulit punctum qui miscuit utile dulci
lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit345
et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens,
poscentique gravem persaepe remittit acutum,
nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.350
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria fudit,
aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus355
ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
indignor quandoque bonus dormitat Homerus;
verum operi longo fas est obrepere somnum.360
Vt pictura, poesis; erit quae, si propius stes,
te capiat magis, et quaedam, si longius abstes:
haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
iudicis argutum quae non formidat acumen:
haec placuit semel, haec decies repetita placebit.365
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte concedi: consultus iuris et actor
causarum mediocris abest virtute diserti370
Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis
non homines, non di, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors
et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver375
offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
sic animis natum inventumque poema iuvandis,
si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
indoctusque pilae discive trochive quiescit,380
ne spissae risum tollant impune coronae:
qui nescit versus, tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva;385
id tibi iudicium est, ea mens: si quid tamen olim
scripseris, in Maeci descendat iudicis aures
et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
membranis intus positis. Delere licebit
quod non edideris; nescit vox missa reverti.390
Silvestres homines sacer interpresque deorum
caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion Thebanae conditor urbis,
saxa movere sono testudinis et prece blanda395
ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere ligno.
Sic honor et nomen divinis vatibus atque400
carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
versibus exacuit, dictae per carmina sortes,
et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis, ludusque repertus405
et longorum operum finis: ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,
nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic410
altera poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
abstinuit venere et vino. Qui Pythia cantat
tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.415
Nunc satis est dixisse: ‘Ego mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
et quod non didici sane nescire fateri.’
Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
adsentatores iubet ad lucrum ire poeta420
dives agris, dives positis in faenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
et spondere levi pro paupere, et eripere artis
litibus implicitum; mirabor, si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus amicum.425
Tu seu donaris, seu quid donare voles cui,
nolito ad versus tibi factos ducere plenum
laetitiae; clamabit enim ‘pulchre! bene! recte!’
pallescet super his; etiam stillabit amicis
ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.430
Vt qui conducti plorant in funere, dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
et torquere mero quem perspexisse laborent,435
an sit amicitia dignus: si carmina condes,
numquam te fallent animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares, ‘corrige sodes
hoc,’ aiebat, ‘et hoc’: melius te posse negares
bis terque expertum frustra, delere iubebat440
et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,445
culpabit duros, incomptis adlinet atrum
transvorso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
fiet Aristarchus, nec dicet, ‘cur ego amicum450
offendam in nugis?’ Hae nugae seria ducent
in mala derisum semel exceptumque sinistre.
Vt mala quem scabies aut morbus regius urget,
aut fanaticus error et iracunda Diana,
vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam455
qui sapient: agitant pueri incautique sequuntur.
Hic dum sublimis versus ructatur et errat,
si veluti merulis intentus decidit auceps
in puteum foveamve, licet ‘succurrite’ longum
clamet ‘io cives,’ non sit qui tollere curet.460
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
‘qui scis an prudens huc se proiecerit atque
servari nolit?’ dicam, Siculique poetae
narrabo interitum. Deus immortalis haberi
dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam465
insiluit. Sit ius liceatque perire poetis.
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet; utrum470
minxerit in patrios cineres, an triste bidental
moverit incestus: certe furit, ac velut ursus
obiectos caveae valuit si frangere clathros,
indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,475
non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: