Epistularum 2. 2

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: ‘Hic et
candidus et talos a vertice pulcher ad imos
fiet eritque tuus nummorum milibus octo,5
verna ministeriis ad nutus aptus eriles,
litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo10
laudat venales qui vult extrudere merces.
Res urget me nulla, meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi, non temere a me
quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit,
in scalis latuit metuens pendentis habenae.15
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedit.’
Ille ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex;
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi20
talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
Quid tum profeci mecum facientia iura
si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod
expectata tibi non mittam carmina mendax.25
Luculli miles collecta viatica, multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat, post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,30
summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis
accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
nescio quod cupiens hortari coepit eundem35
verbis, quae timido quoque possent addere mentem:
‘I bone quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?’
Post haec ille catus quantumvis rusticus: ‘Ibit,
ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,’ inquit.40
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum,
atque inter silvas Academi quaerere verum.45
Dura sed emovere loco me tempora grato,
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Vnde simul primum me dimisere Philippi,
decisis humilem pinnis inopemque paterni50
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut versus facerem. Sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?
Singula de nobis anni praedantur euntes,55
eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere poemata. Quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque.
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
ille Bioneis sermonibus et sale nigro.60
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter,
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Praeter cetera, me Romaene poemata censes65
scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus uterque;
intervalla vides humane commoda.70
‘Verum purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:75
i nunc, et versus tecum meditare canoros!
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
vis canere et contracta sequi vestigia vatum?80
Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit; hic ego rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis85
verba lyrae motura sonum conectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
Qui minus argutos vexat furor iste poetas?90
Carmina compono, hic elegos. ‘Mirabile visu
caelatumque novem Musis opus.’ Adspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem,
mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,95
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
Caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere visus,100
fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta,
obturem patulas impune legentibus aures.105
Ridentur mala qui componunt carmina, verum
gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
si taceas, laudant quicquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
cum tabulis animum censoris sumet honesti, ,110
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
verba movere loco, quamvis invita recedant
et versentur adhuc intra penetralia Vestae;
obscurata diu populo bonus eruet atque115
proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta vetustas;
adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
Vemens et liquidus puroque simillimus amni120
fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
levabit cultu, virtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur ut qui
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.125
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
dum mea delectent mala me vel denique fallant,
quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
in vacuo laetus sessor plausorque theatro,130
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum vitare patentem.135
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco,
et redit ad sese: ‘Pol me occidistis, amici,
non servastis,’ ait, ‘cui sic extorta voluptas
et demptus per vim mentis gratissimus error.’140
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestivum pueris concedere ludum,
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:145
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
non fieret levius, fugeres radice vel herba150
proficiente nihil curarier. Audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
At si divitiae prudentem reddere possent,155
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi,160
cum segetes occat, tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit; das nummos, accipis vuam,
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.165
Quid refert, vivas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
emptum cenat olus, quamvis aliter putat; emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum.
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis170
limitibus vicina refugit iurgia, tamquam
sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.
Sic, quia perpetuus nulli datur usus, et heres175
heredem alterius velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt aut horrea? Quidve Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,180
argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
dives et importunus ad umbram lucis ab ortu185
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Vtar et ex modico quantum res poscet acervo190
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit; et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum195
invitus facias, neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit; ego utrum
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.200
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo,
non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus; abi. Quid, cetera iam simul isto205
cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?210
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo215
rideat et pulset lasciva decentius aetas.

Horizontal Tabs

article Nav