Epistularum 2. 1

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,5
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros adsignant, oppida condunt,
ploravere suis non respondere favorem
speratum meritis. Diram qui contudit hydram10
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit invidiam supremo fine domari.
Vrit enim fulgore suo, qui praegravat artes
infra se positas, extinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores15
iurandasque tuum per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et iustus in uno,
te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
cetera nequaquam simili ratione modoque20
aestimat et, nisi quae terris semota suisque
temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
sic fautor veterum ut tabulas peccare vetantes,
quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,25
pontificum libros, annosa volumina vatum,
dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
scripta vel optima, Romani pensantur eadem
scriptores trutina, non est quod multa loquamur:30
‘Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri!’
Venimus ad summum fortunae, pingimus atque
psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
scire velim chartis pretium quotus adroget annus.35
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos ueteresque referri debet an inter
viles atque novos? Excludat iurgia finis.
‘Est vetus atque probus centum qui perficit annos.’
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,40
inter quos referendus erit, veteresne poetas
an quos et praesens et postera respuat aetas?
‘Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.’
Vtor permisso, caudaeque pilos ut equinae45
paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
qui redit in fastos et virtutem aestimat annis
miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,50
ut critici dicunt, leviter curare videtur
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert55
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro60
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poetas,
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.65
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignave multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
esse reor, memini quae plagosum mihi parvo70
Orbilium dictare, sed emendata videri
pulchraque et exactis minimum distantia miror;
inter quae verbum emicuit si forte decorum,
si versus paulo concinnior unus et alter,
iniuste totum ducit venditque poema.75
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
compositum illepideve putetur, sed quia nuper;
nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
fabula si dubitem, clament periisse pudorem80
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
vel quia turpe putant parere minoribus et quae
imberbi didicere senes perdenda fateri.85
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud,
quod mecum ignorat, solus vult scire videri,
ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quodsi tam Graecis novitas invisa fuisset90
quam nobis, quid nunc esset vetus? Aut quid haberet,
quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in vitium fortuna labier aequa,
nunc athletarum studiis nunc arsit equorum,95
marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
suspendit picta vultum mentemque tabella,
nunc tibicinibus nunc est gavisa tragoedis;
sub nutrice puella velut si luderet infans,
quod cupide petiit, mature plena reliquit.100
Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo vigilare, clienti promere iura,
cautos nominibus rectis expendere nummos,105
maiores audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis et calet uno
scribendi studio; pueri patresque severi
fronde comas vincti cenant et carmina dictant.110
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
invenior Parthis mendacior, et prius orto
sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
Navem agere ignarus naves timet; abrotonum aegro
non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est115
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et levis haec insania quantas
virtutes habeat, sic collige. Vatis avarus
non temere est animus, versus amat, hoc studet unum;120
detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
non fraudem socio puerove incogitat ullam
pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.125
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem;
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et invidiae corrector et irae;
recte facta refert, orientia tempora notis130
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit;
caelestes implorat aquas docta prece blandus,135
avertit morbos, metuenda pericula pellit;
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum.
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
condita post frumenta, levantes tempore festo140
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum, pueris et coniuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
floribus et vino Genium memorem brevis aevi.
Fescennina per hunc inventa licentia morem145
versibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentes accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saevos apertam
in rabiem coepit verti iocus et per honestas
ire domos impune minax. Doluere cruento150
dente lacessiti: fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi: vertere modum, formidine fustis
ad bene dicendum delectandumque redacti.155
Graecia capta ferum victorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius et grave virus
munditiae pepulere, sed in longum tamen aevum
manserunt hodieque manent vestigia ruris.160
Serus enim Graecis admovit acumina chartis
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
Temptavit quoque rem si digne vertere posset,
et placuit sibi, natura sublimis et acer;165
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
plus oneris, quanto veniae minus. Aspice, Plautus170
quo pacto partes tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non adstricto percurrat pulpita socco.
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc175
securus cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
exanimat lentus spectator, sedulus inflat;
sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
subruit aut reficit! Valeat res ludicra, si me180
palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures, virtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare parati
si discordet eques, media inter carmina poscunt185
aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas,
dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;190
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
diversum confusa genus panthera camelo195
sive elephas albus vulgi converteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis
ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores autem narrare putaret asello
fabellam surdo. Nam quae pervincere voces200
evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
divitiaeque peregrinae! Quibus oblitus actor
cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.205
‘Dicit adhuc aliquid?’ ‘Nil sane.’ ‘Quid placet ergo?’
‘Lana Tarentino violas imitata veneno.’
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne,
ille per extentum funem mihi posse videtur210
ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus et modo me Thebis modo ponit Athenis.
Verum age, et his, qui se lectori credere malunt
quam spectatoris fastidia ferre superbi,215
curam redde brevem, si munus Apolline dignum
vis complere libris et vatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae,
ut vineta egomet caedam mea, cum tibi librum220
sollicito damus aut fesso, cum laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprehendere versum,
cum loca iam recitata revolvimus irrevocati,
cum lamentamur non apparere labores
nostros et tenui deducta poemata filo,225
cum speramus eo rem venturam, ut simul atque
carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
arcessas et egere vetes et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales
aedituos habeat belli spectata domique230
virtus indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
Sed veluti tractata notam labemque remittunt235
atramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen
pingeret, aut alius Lysippo duceret aera240
fortis Alexandri voltum simulantia. Quodsi
iudicium subtile videndis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aëre natum.
At neque dedecorant tua de se iudicia atque245
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,
nec magis expressi vultus per aenea signa,
quam per vatis opus mores animique virorum
clarorum apparent. Nec sermones ego mallem250
repentes per humum quam res componere gestas,
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus impositas et barbara regna, tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum255
et formidatam Parthis te principe Romam,
si, quantum cuperem, possem quoque: sed neque parvum
carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
rem temptare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,260
praecipue cum se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud,
quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium, quod me gravat, ac neque ficto
in peius vultu proponi cereus usquam,265
nec prave factis decorari versibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere et una
cum scriptore meo capsa porrectus operta
deferar in vicum vendentem tus et odores
et piper et quicquid chartis amicitur ineptis.270

Horizontal Tabs

article Nav