Epistularum 1. 7

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum
Sextilem totum mendax desideror. Atqui
si me vivere vis sanum recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque5
dissignatorem decorat lictoribus atris;
dum pueris omnis pater et matercula pallet,
officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febres et testamenta resignat.
Quodsi bruma nives Albanis illinet agris,10
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
cum zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes
tu me fecisti locupletem. ‘Vescere sodes!’15
‘Iam satis est.’ ‘At tu quantum vis tolle.’ ‘Benigne.’
‘Non invisa feres pueris munuscula parvis.’
‘Tam teneor dono quam si dimittar onustus.’
‘Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.’
Prodigus et stultus donat quae spernit et odit;20
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus;
nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis.
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quodsi me noles usquam discedere, reddes25
forte latus, nigros angusta fronte capillos;
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus30
ire foras pleno tendebat corpore frustra.
cui mustela procul: ‘Si vis,’ ait, ‘effugere istinc,
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
nec somnum plebis laudo satur altilium, nec35
otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
audisti coram, nec verbo parcius absens;
inspice si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei:40
‘Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.’
Parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.45
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octavam circiter horam
dum redit atque Foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
adrasum quendam vacua tonsoris in umbra50
cultello proprios purgantem leniter ungues.
‘Demetri,’ (puer hic non laeve iussa Philippi
accipiebat,) ‘abi; quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.’
It, redit et narrat Volteium nomine Menam,55
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
et properare loco et cessare, et quaerere et uti,
gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
et ludis et post decisa negotia Campo.
‘Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic60
ad cenam veniat.’ Non sane credere Mena;
mirari secum tacitus. Quid multa? ‘Benigne,’
respondet. ‘Negat ille mihi?’ ‘Negat improbus, et te
neglegit aut horret.’ Volteium mane Philippus
vilia vendentem tunicato scruta popello65
occupat et saluere iubet prior. Ille Philippo
excusare laborem et mercennaria vincla,
quod non mane domum venisset, denique quod non
providisset eum. ‘Sic ignovisse putato
me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘Vt libet.’ ‘Ergo70
post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.’
Vt ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum visus decurrere piscis ad hamum,
mane cliens et iam certus conviva, iubetur75
rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis arvum caelumque Sabinum
non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
dum septem donat sestertia, mutua septem80
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus, ultra
quam satis est, morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
immoritur studiis et amore senescit habendi.85
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensus damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.
Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:90
‘'Durus,’ ait, ‘Voltei, nimis attentusque videris
esse mihi.’ ‘Pol me miserum, patrone, vocares,
si velles,’ inquit, ‘verum mihi ponere nomen.
Quod te per genium dextramque deosque Penates
obsecro et obtestor, vitae me redde priori.’95
Qui semel aspexit quantum dimissa petitis
praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ad pede verum est.

Horizontal Tabs

article Nav