Epistularum 1. 20

Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris,
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves et grata sigilla pudico,
paucis ostendi gemis et communia laudas,
non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis.5
Non erit emisso reditus tibi. ‘Quid miser egi?
quid volui?’ dices, ubi quis te laeserit, et scis
in breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
carus eris Romae donec te deserat aetas;10
contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes
aut fugies Vticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille,
qui male parentem in rupes protrusit asellum15
iratus: quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
me libertino natum patre et in tenui re20
maiores pinnas nido extendisse loqueris;
ut quantum generi demas, virtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,
corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
irasci celerem, tamen ut placabilis essem.25
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
me quater undenos sciat implevisse Decembres,
collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

Horizontal Tabs

article Nav