Epistularum 1. 2

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,
dum tu declamas Romae,Praeneste relegi;
qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.5
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento collisa duello,
stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam:
Quid Paris? Vt salvus regnet vivatque beatus10
cogi posse negat. Nestor componere lites
inter Peliden festinat et inter Atriden;
hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere, atque libidine et ira,15
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Vlixen;
qui, domitor Troiae, multorum providus urbes
et mores hominum inspexit, latumque per aequor,20
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
sub domina meretrice fuisset turpis et excors25
vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique
in cute curanda plus aequo operata iuventus,
cui pulchrum fuit in medios dormire dies et30
ad strepitum citharae cessantes ducere cenam.
Vt iugulent hominem, surgunt de nocte latrones;
ut te ipsum serves, non expergisceris? Atqui
si noles sanus, curres hydropicus; et ni
posces ante diem librum cum lumine, si non35
intendes animum studiis et rebus honestis,
invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur
quae laedunt oculum festinas demere; si quid
est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude:40
incipe. Qui recte vivendi prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
uxor et incultae pacantur vomere silvae;45
quod satis est cui contingit, nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
aegroto domini deduxit corpore febres,
non animo curas; valeat possessor oportet,
si comportatis rebus bene cogitat uti.50
Qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
auriculas citharae collecta sorde dolentes.
Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas.55
Semper avarus eget; certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
invidia Siculi non invenere tyranni
maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
infectum volet esse dolor quod suaserit et mens,60
dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret,
imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
ire viam qua monstret eques; venaticus ex quo65
tempore cervinam pellem latravit in aula,
militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
pectore verba puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,70
nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

Horizontal Tabs

article Nav