Epistularum 1. 19

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
nulla placere diu nec vivere carmina possunt
quae scribuntur aquae potoribus. Vt male sanos
adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
vina fere dulces oluerunt mane Camenae.5
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
prosiluit dicenda. ‘Forum putealque Libonis
mandabo siccis, adimam cantare severis’:
hoc simul edixi non cessavere poetae10
nocturno certare mero, putere diurno.
Quid, si quis vultu torvo ferus et pede nudo
exiguaeque togae simulet textore Catonem,
virtutemne repraesentet moresque Catonis?
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,15
dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi
pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imatatores, servum pecus, ut mihi saepe
bilem saepe iocum vestri movere tumultus!20
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidet,
dux reget examen. Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.25
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes
quod timui mutare modos et carminis artem,
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris,30
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego non alio dictum prius ore Latinus
vulgavi fidicen; iuvat immemorata ferentem
ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
Scire velis mea cur ingratus opuscula lector35
laudet ametque domi, premat extra limen iniquus?
Non ego ventosae plebis suffragia venor
impensis cenarum et tritae munere vestis;
non ego, nobilium scriptorum adiutor et ultor,
grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.40
Hinc illae lacrimae. ‘Spissis indigna theatris
scripta pudet recitare et nugis addere pondus,’
si dixi, ‘Rides,’ ait, ‘et Iovis auribus ista
servas; fidis enim manare poetica mella
te solum, tibi pulcher.’ Ad haec ego naribus uti45
formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
‘Displicet iste locus,’ clamo, et diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
ira truces inimicitias et funebre bellum.

Horizontal Tabs

article Nav