Carminum 4. 5

Divis orte bonis, optume Romulae
custos gentis, abes iam nimium diu;
maturum reditum pollicitus patrum
    sancto consilio, redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae;5
instar veris enim voltus ubi tuus
adfulsit populo, gratior it dies
    et soles melius nitent.

Vt mater iuvenem, quem Notus invido
flatu Carpathii trans maris aequora10
cunctantem spatio longius annuo
    dulci distinet a domo,

votis ominibusque et precibus vocat,
curvo nec faciem litore dimovet,
sic desideriis icta fidelibus15
    quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum volitant per mare navitae,
    culpari metuit fides,20

nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,
    culpam poena premit comes.

Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,25
quis Germania quos horrida parturit
fetus, incolumi Caesare? Quis ferae
    bellum curet Hiberiae?

Condit quisque diem collibus in suis
et vitem viduas ducit ad arbores;30
hinc ad vina redit laetus et alteris
    te mensis adhibet deum;

te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris, et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris35
    et magni memor Herculis.

‘Longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae!’ dicimus integro
sicco mane die, dicimus uvidi,
    cum sol Oceano subest.40

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: