Carminum 4. 12

Iam veris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae;
iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
    hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,5
infelix avis et Cecropiae domus
aeternum obprobrium, quod male barbaras
    regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ovium carmina fistula10
delectantque deum cui pecus et nigri
    colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Vergili;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,15
    nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
    curarum eluere efficax.20

Ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni; non ego te meis
immunem meditor tinguere poculis,
    plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,25
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:
    dulce est desipere in loco.

Horizontal Tabs

article Nav