Carminum 3. 4

Descende caelo et dic age tibia
regina longum Calliope melos,
    seu voce nunc mavis acuta
        seu fidibus citharave Phoebi.

Auditis, an me ludit amabilis insania?5
Audire et videor pios
    errare per lucos, amoenae
        quos et aquae subeunt et aurae.

Me fabulosae Volture in Apulo
nutricis extra limina Dauniae10
    ludo fatigatumque somno
        fronde nova puerum palumbes

texere, mirum quod foret omnibus,
quicumque celsae nidum Acerontiae
    saltusque Bantinos et arvum15
        pingue tenent humilis Forenti,

ut tuto ab atris corpore viperis
dormirem et ursis, ut premerer sacra
    lauroque conlataque myrto,
        non sine dis animosus infans.20

Vester, Camenae, vester in arduos
tollor Sabinos, seu mihi frigidum
    Praeneste seu Tibur supinum
        seu liquidae placuere Baiae.

Vestris amicum fontibus et choris25
non me Philippis versa acies retro,
    devota non extinxit arbor
        nec Sicula Palinurus unda.

Vtcumque mecum vos eritis, libens
insanientem navita Bosporum30
    temptabo et urentes harenas
        litoris Assyrii viator;

visam Britannos hospitibus feros
et laetum equino sanguine Concanum,
    visam pharetratos Gelonos35
        et Scythicum inviolatus amnem.

Vos Caesarem altum, militia simul
fessas cohortes abdidit oppidis,
    finire quaerentem labores
        Pierio recreatis antro.40

Vos lene consilium et datis et dato
gaudetis, almae. Scimus ut impios
    Titanas immanemque turbam
        fulmine sustulerit caduco

qui terram inertem, qui mare temperat45
ventosum et urbes regnaque tristia
    divosque mortalesque turmas
        imperio regit unus aequo.

Magnum illa terrorem intulerat Iovi
fidens iuventus horrida bracchiis,50
    fratresque tendentes opaco
        Pelion imposuisse Olympo.

Sed quid Typhoeus et validus Mimas
aut quid minaci Porphyrion statu,
    quid Rhoetus evolsisque truncis55
        Enceladus iaculator audax

contra sonantem Palladis aegida
possent ruentes? Hinc avidus stetit
    Volcanus, hinc matrona Iuno et
        nunquam umeris positurus arcum,60

qui rore puro Castaliae lavit
crines solutos, qui Lyciae tenet
    dumeta natalemque silvam,
        Delius et Patareus Apollo.

Vis consili expers mole ruit sua:65
vim temperatam di quoque provehunt
    in maius; idem odere vires
        omne nefas animo moventes.

Testis mearum centimanus Gyas
sententiarum, notus et integrae70
    temptator Orion Dianae,
        virginea domitus sagitta.

Iniecta monstris Terra dolet suis
maeretque partus fulmine luridum
    missos ad Orcum; nec peredit75
        impositam celer ignis Aetnen,

incontinentis nec Tityi iecur
reliquit ales, nequitiae additus
    custos; amatorem trecentae
        Pirithoum cohibent catenae.80

Horizontal Tabs

article Nav