Carminum 3. 30

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum.5
Non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens; dum Capitolium
scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus10
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos.Sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica15
lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: