Carminum 2. 20

Non usitata nec tenui ferar
penna biformis per liquidum aethera
    vates, neque in terris morabor
        longius, invidiaque maior

urbes relinquam. Non ego pauperum5
sanguis parentum, non ego quem vocas
    dilecte, Maecenas, obibo
        nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae
pelles et album mutor in alitem10
    superne nascunturque leves
        per digitos umerosque plumae.

Iam Daedaleo notior Icaro
visam gementis litora Bospori
    Syrtesque Gaetulas canorus15
        ales Hyperboreosque campos.

Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
    noscent Geloni, me peritus
        discet Hiber Rhodanique potor.20

Absint inani funere neniae
luctusque turpes et querimoniae;
    compesce clamorem ac sepulcri
        mitte supervacuos honores.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: