Carminum 2. 2

Nullus argento color est avaris
abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
    splendeat usu.

Vivet extento Proculeius aevo,5
notus in fratres animi paterni;
illum aget pinna metuente solvi
    Fama superstes.

Latius regnes avidum domando
spiritum quam si Libyam remotis10
Gadibus iungas et uterque Poenus
    serviat uni.

Crescit indulgens sibi dirus hydrops,
nec sitim pellit, nisi causa morbi
fugerit venis et aquosus albo15
    corpore languor.

Redditum Cyri solio Prahaten
dissidens plebi numero beatorum
eximit Virtus populumque falsis
    dedocet uti20

vocibus, regnum et diadema tutum
deferens uni propriamque laurum,
quisquis ingentes oculo inretorto
    spectat acervos.

Horizontal Tabs

article Nav