Carminum 1. 8

Lydia, dic, per omnes
    te deos oro, Sybarin cur properes amando
perdere, cur apricum
    oderit Campum, patiens pulveris atque solis.
Cur neque militaris5
    inter aequales equitat, Gallica nec lupatis
temperat ora frenis.
    Cur timet flavum Tiberim tangere?
Cur olivum sanguine viperino
    cautius vitat neque iam livida gestat armis10
bracchia, saepe disco,
    saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae
    filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae
funera, ne virilis15
    cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: