Carminum 1. 7

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
        aut Epheson bimarisve Corinthi
moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
        insignes aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem5
        carmine perpetuo celebrare et
undique decerptam fronti praeponere olivam;
        plurimus in Iunonis honorem
aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.
        Me nec tam patiens Lacedaemon10
nec tam Larisae percussit campus opimae
        quam domus Albuneae resonantis
et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
        mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo15
        saepe Notus neque parturit imbres
perpetuos, sic tu sapiens finire memento
        tristitiam vitaeque labores
molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
        castra tenent seu densa tenebit20
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
        cum fugeret, tamen uda Lyaeo
tempora populea fertur vinxisse corona,
        sic tristes affatus amicos:
‘Quo nos cumque feret melior fortuna parente,25
        ibimus, o socii comitesque!
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;
        certus enim promisit Apollo
ambiguam tellure nova Salamina futuram.
        O fortes peioraque passi30
mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
        cras ingens iterabimus aequor.’

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: