Carminum 1. 5

Quis multa gracilis te puer in rosa
perfusus liquidis urget odoribus
    grato, Pyrrha, sub antro?
        Cui flavam religas comam.

simplex munditiis? Heu quotiens fidem5
mutatosque deos flebit et aspera
    nigris aequora ventis
        emirabitur insolens.

qui nunc te fruitur credulus aurea,
qui semper vacuam, semper amabilem10
    sperat, nescius aurae
        fallacis. Miseri, quibu.

intemptata nites. Me tabula sacer
votiva paries indicat uvida
    suspendisse potenti15
        vestimenta maris deo.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: