Carminum 1. 4

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
    trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
    nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna5
    iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum
    Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
    aut flore, terrae quem ferunt solutae;10
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
    seu poscat agna sive malit haedo.
Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
    regumque turres. O beate Sesti,
vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.15
    Iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
    nec regna vini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
    nunc omnis et mox virgines tepebunt.20

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: