Carminum 1. 37

Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus, nunc Saliaribus
    ornare pulvinar deorum
        tempus erat dapibus, sodales.

Antehac nefas depromere Caecubum5
cellis avitis, dum Capitolio
    regina dementes ruinas
        funus et imperio parabat

contaminato cum grege turpium
morbo virorum, quidlibet impotens10
    sperare fortunaque dulci
        ebria. Sed minuit furorem

vix una sospes navis ab ignibus,
mentemque lymphatam Mareotico
    redegit in veros timores15
        Caesar, ab Italia volantem

remis adurgens, accipiter velut
molles columbas aut leporem citus
    venator in campis nivalis
        Haemoniae, daret ut catenis20

fatale monstrum. Quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
    expavit ensem nec latentes
        classe cita reparavit oras;

ausa et iacentem visere regiam25
voltu sereno, fortis et asperas
    tractare serpentes, ut atrum
        corpore conbiberet venenum,

deliberata morte ferocior:
saevis Liburnis scilicet invidens30
    privata deduci superbo
        non humilis mulier triumpho.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: