Carminum 1. 34

Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae
    consultus erro, nunc retrorsum
        vela dare atque iterare cursus

cogor relictos. Namque Diespiter,5
igni corusco nubila dividens
    plerumque, per purum tonantes
        egit equos volucremque currum,

quo bruta tellus et vaga flumina,
quo Styx et invisi horrida Taenari10
    sedes Atlanteusque finis
        concutitur. Valet ima summis

mutare et insignem attenuat deus,
obscura promens; hinc apicem rapax
    Fortuna cum stridore acuto15
        sustulit, hic posuisse gaudet.

Horizontal Tabs

article Nav