Carminum 1. 3

Sic te diva potens Cypri,
    sic fratres Helenae, lucida sidera,
ventorumque regat pater
    obstrictis aliis praeter Iapyga,
navis, quae tibi creditum5
    debes Vergilium, finibus Atticis
reddas incolumem precor
    et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex
    circa pectus erat, qui fragilem truci10
commisit pelago ratem
    primus, nec timuit praecipitem Africum
decertantem Aquilonibus
    nec tristes Hyadas nec rabiem Noti,
quo non arbiter Hadriae15
    maior, tollere seu ponere vult freta.
Quem Mortis timuit gradum,
    qui siccis oculis monstra natantia,
qui vidit mare turbidum et
    infames scopulos Acroceraunia?20
Nequicquam deus abscidit
    prudens Oceano dissociabili
terras, si tamen impiae
    non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti25
    gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus
    ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo
    subductum macies et nova febrium30
terris incubuit cohors
    semotique prius tarda necessitas
leti corripuit gradum.
    Expertus vacuum Daedalus aera
pennis non homini datis;35
    perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est;
    caelum ipsum petimus stultitia, neque
per nostrum patimur scelus
    iracunda Iovem ponere fulmina.40

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: