Carminum 1. 28

Te maris et terrae numeroque carentis harenae
        mensorem cohibent, Archyta,
pulveris exigui prope litus parva Matinum
        munera, nec quicquam tibi prodest
aerias temptasse domos animoque rotundum5
        percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
        Tithonusque remotus in auras
et Iovis arcanis Minos admissus, habentque
        Tartara Panthoiden iterum Orco10
demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
        tempora testatus nihil ultra
nervos atque cutem morti concesserat atrae,
        iudice te non sordidus auctor
naturae verique. Sed omnes una manet nox15
        et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
        exitio est avidum mare nautis;
mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum
        saeva caput Proserpina fugit.20
Me quoque devexi rapidus comes Orionis
        Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae
        ossibus et capiti inhumato
particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus25
        fluctibus Hesperiis, Venusinae
plectantur silvae te sospite, multaque merces
        unde potest tibi defluat aequo
ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
        Neglegis immeritis nocituram30
postmodo te natis fraudem committere? Fors et
        debita iura vicesque superbae
nbsp;te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
        teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas, non est mora longa: licebit35
        iniecto ter pulvere curras.

Horizontal Tabs

article Nav