Carminum 1. 23

Vitas inuleo me similis, Chloë,
quaerenti pavidam montibus aviis
    matrem non sine vano
        aurarum et silüae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit5
adventus foliis, seu virides rubum
    dimovere lacertae,
        et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te, tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor;10
    tandem desine matrem
        tempestiva sequi viro.

Horizontal Tabs

article Nav