Carminum 1. 20

Vile potabis modicis Sabinum
cantharis, Graeca quod ego ipse testa
conditum levi, datus in theatro
    cum tibi plausus,

care Maecenas eques, ut paterni5
fluminis ripae simul et iocosa
redderet laudes tibi Vaticani
    montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno
tu bibes uvam: mea nec Falernae10
temperant vites neque Formiani
    pocula colles.

Horizontal Tabs

article Nav