Carminum 1. 2

Iam satis terris nivis atque dirae
grandinis misit pater, et rubente
dextera sacras iaculatus arces  
    terruit urbem, 

terruit gentes, grave ne rediret5
saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
omne cum Proteus pecus egit altos  
    visere montes, 

piscium et summa genus haesit ulmo,
nota quae sedes fuerat columbis,10
et superiecto pavidae natarunt  
    aequore dammae. 

Vidimus flavum Tiberim retortis
litore Etrusco violenter undis
ire deiectum monumenta regis15
    templaque Vestae, 

Iliae dum se nimium querenti
iactat ultorem, vagus et sinistra
labitur ripa Iove non probante u-
    xorius amnis.20

Audiet cives acuisse ferrum,
quo graves Persae melius perirent,
audiet pugnas vitio parentum  
    rara iuventus. 

Quem vocet divum populus ruentis25
imperi rebus?  Prece qua fatigent
virgines sanctae minus audientem  
    carmina Vestam? 

Cui dabit partes scelus expiandi
Iuppiter?  Tandem venias, precamur,30
nube candentes umeros amictus,
    augur Apollo; 

sive tu mavis, Erycina ridens,
quam Iocus circumvolat et Cupido,
  sive neglectum genus et nepotes    35
    respicis, auctor, 

heu nimis longo satiate ludo,
quem iuvat clamor galeaeque leves,
acer et Mauri peditis cruentum
    vultus in hostem;   40

sive mutata iuvenem figura
ales in terris imitaris almae
filius Maiae, patiens vocari  
    Caesaris ultor, 

serus in caelum redeas diuque45
laetus intersis populo Quirini,
neve te nostris vitiis iniquum  
    ocior aura 

tollat; hic magnos potius triumphos,
hic ames dici pater atque princeps,50
neu sinas Medos equitare inultos  
    te duce, Caesar.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: