Carminum 1. 17

Velox amoenum saepe Lucretilem
mutat Lycaeo Faunus et igneam
    defendit aestatem capellis
        usque meis pluviosque ventos.

Impune tutum per nemus arbutos5
quaerunt latentes et thyma deviae
    olentis uxores mariti
        nec virides metuunt colubras

nec Martiales haediliae lupos,
utcumque dulci, Tyndari, fistula10
    valles et Vsticae cubantis
        levia personuere saxa.

Di me tuentur, dis pietas mea
et musa cordi est. Hic tibi copia
    manabit ad plenum benigno15
        ruris honorum opulenta cornu;

hic in reducta valle Caniculae
vitabis aestus et fide Teia
    dices laborantes in uno
        Penelopen vitreamque Circen;20

hic innocentis pocula Lesbii
duces sub umbra, nec Semeleius
    cum Marte confundet Thyoneus
        proelia nec metues protervum

suspecta Cyrum, ne male dispari25
incontinentes iniciat manus
    et scindat haerentem coronam
        crinibus immeritamque vestem.

Horizontal Tabs

article Nav