Carminum 1. 11

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius, quicquid erit, pati!
Seu plures hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare5
Tyrrhenum, sapias, vina liques, et spatio brevi
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
aetas; carpe diem, quam minimum credula postero.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: