Carminum 1. 1

Maecenas atavis edite regibus,  
o et praesidium et dulce decus meum:
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum  
collegisse iuvat metaque fervidis  
evitata rotis palmaque nobilis  5
terrarum dominos evehit ad deos;  
hunc, si mobilium turba Quiritium  
certat tergeminis tollere honoribus;  
illum, si proprio condidit horreo
quicquid de Libycis verritur areis.  10
Gaudentem patrios findere sarculo  
agros Attalicis condicionibus  
numquam demoveas, ut trabe Cypria  
Myrtoum pavidus nauta secet mare;  
luctantem Icariis fluctibus Africum 15 
mercator metuens otium et oppidi
laudat rura sui: mox reficit rates
quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici  
nec partem solido demere de die  20
spernit, nunc viridi membra sub arbuto
stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
permixtus sonitus bellaque matribus
detestata.  Manet sub Iove frigido  25
venator tenerae coniugis immemor,
seu visa est catulis cerva fidelibus,
seu rupit teretes Marsus aper plagas.  
Me doctarum hederae praemia frontium
dis miscent superis; me gelidum nemus  30
Nympharumque leves cum Satyris chori  
secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia  
Lesboum refugit tendere barbiton.  
Quodsi me lyricis vatibus inseres,  35
sublimi feriam sidera vertice. 

Horizontal Tabs

article Nav