Carmen Saeculare

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
    tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus5
virgines lectas puerosque
castos dis, quibus septem placuere colles,
    dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas, aliusque et idem10
nasceris, possis nihil urbe Roma
    visere maius.

Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari15
    seu Genitalis.

Diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
    lege marita,20

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos,
ter die claro totiensque grata
    nocte frequentes.

Vosque, veraces cecinisse, Parcae,25
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
    iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona;30
nutriant fetus et aquae salubres
    et Iovis aurae.

Condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,35
    Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare lares et urbem
    sospite cursu,40

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
    plura relictis,

di, probos mores docili iuventae,45
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
    et decus omne.

Quaeque vos bobus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,50
impetret, bellante prior, iacentem
    lenis in hostem.

Iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures,
iam Scythae responsa petunt, superbi55
    nuper et Indi.

Iam Fides et Pax et Honor Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet, adparetque beata pleno
    Copia cornu.60

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
    corporis artus,

si Palatinas videt aequus aras,65
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
    prorogat aevum;

quaeque Aventinum tenet Algidumque
quindecim Diana preces virorum70
curat et votis puerorum amicas
    adplicat aures.

Haec Iovem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae75
    dicere laudes.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: