99

Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
     Suaviolum dulci dulcius ambrosia.
Verum id non impune tuli: namque amplius horam
     Suffixum in summa me memini esse cruce,
Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis5
     Tantillum vestrae demere saevitiae.
Nam simul id factum est, multis diluta labella
     Guttis abstersisti omnibus articulis,
Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
     Tamquam commictae spurca saliva lupae.10
Praeterea infesto miserum me tradere amori
     Non cessasti omnique excruciare modo,
Ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
     Suaviolum tristi tristius elleboro.
Quam quoniam poenam misero proponis amori,15
     Numquam iam posthac basia surripiam.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: