98

In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
     Id quod verbosis dicitur et fatuis.
Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
     Culos et crepidas lingere carpatinas.
Si nos omnino vis omnes perdere, Victi,5
     Hiscas: omnino quod cupis efficies.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: